Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2514

<< < / > >>

Numéro3233

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1064(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche470   mm

Largeur en bas274   mm

AuteurErlebaldus et Eudes son frère de  DANGEAU

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 NOSSE DEBEBITIS SI QUI ERITIS POSTERI NOSTRI, MAJORIS SCILICET HUJUS HABITATORES MONASTERII SANCTI MARTINI,
l.2 Herlebaldum de Domniolo, ad mortem vulneratum, devenisse monachum nostrum, atque donasse Sancto Martino et nobis
l.3 sub regimine nunc agentibus domni abbatis ALBERTI anno ab incarnatione Domini MLXIIII, dimidiam ecclesiam de eodem
l.4 castro, vel quicquid in ea dominii habebat, ita ut quamvis alii ex illa sint fevati, noster sit tamen totus in eadem eccle-
l.5-sia senioratus, sicut erat Herlebaldi, nostre sint etiam reliquiȩ, nostri et libri. Annuit huic donationi Odo frater ipsius
l.6 Herlebaldi, adeo ut monachum nostrum nomine Hademarum, qui vice omnium nostrorum presens suscipiebat hoc donum,
l.7 gratia reservandȩ nobis a se super hac re fidei oscularetur, pollicens insuper illum nostrum in ecclesia senioratum
l.8 si quando necesse foret sese semper rationabiliter probaturum. Post haec idem Odo abiit et eidem monacho eccle-
l.9-siam ipsam per cordam signi tradidit, monachusque suscipiens cordam traxit, et signum insonuit, quod parechia
l.10 omnis audivit, et vidit. Testes tamen nominatim super hoc annotabimus inferius aliquantos. Odo autem ipse pro eo
l.11 quod ita dono fratris annuit, unum a nobis pellitionem grisum accepit. Qui tamen abstulit postea nobis partem
l.12 quȩ nos contingebat de foro quod apud eandem ecclesiam agitur ad festum sancti Georgii. Sed pro hoc quoque LX
l.13 solidos accipiens, quod abstulerat, reddidit in perpetuum deinceps habendum. Jam distinctȩ testes horum
l.14 assignemus omnium pro tempore scilicet locoque gestorum. Quando primo Herlebaldus donavit et Odo annuens
l.15 auctorizavit, affuerunt isti, [colonne1] Walterius de Montiniaco, Christoforus filius Manasse, Odo cellararius, Warnerius servus Sancti Martini, Walbertus familiaris noster.
l.16 Quando ecclesiam monacho tradidit Odo, inter alios innumeros isti, [colonne2] Fulco presbiter, Archembaldus major, Gausfredus filius ejus, Hainricus famulus monachorum, [colonne3] Hubertus miles de Meidrevi, Alcherius de Pesosto, Odo Barrillus, Hugo filius Ingonis, [colonne4] Hugo filius Algani, Rainaldus Brisardus frater Herlebaldi bastardus, Drogo filius Engenaldi, Archembaldus Foliolus.
l.17 Quando partem ex foro quam abstulerat reddidit Odo, hii, [colonne5] Rainaldus Brisardus, Odo Barrillus, [colonne6] Bernardus de Villa Abonis, Herbertus de Bosco, [colonne7] Gislebertus filius Guarini Rabiardi, Godiscalcus serviens, [colonne8] Raherius scutarius Odonis, Christoforus filius Manasse, Drogo filius Engenaldi.
l.18 Postea vulneratus est Odo frater Herlebaldi ad mortem, et mandavit ad se domnum Herbertum et domnum Hugonem, monachos
l.19 nostros, petens dari sibi vestes monachi. Et datus est ei monachilis habitus. Ipse vero dedit nobis terram suam dominicam, prope ȩcclesiam
l.20 quam dedit nobis Herlebaldus frater ejus eo auctorizante, et terram unius carrucȩ, quȩ jungitur de una parte terrȩ nostrȩ de Seonvilla, de altera
l.21 parte dividit eam chiminus qui tendit de Doniolio ad Buslon, de alia parte dividit eam chiminus de Molino vetulo, et est
l.22 idem chiminus in Susum, de eadem terra. Hujus rei testes sunt, Rainaldus Brisardus, frater Odonis Bastardus, Hugo, filius Alguennȩ, Hugo, nepos ejus, Odo Barrillus,
l.23 Herbertus de Bosco, Rotbertus, filius Balduini, Drogo, filius Ingenaldi, Fulco presbiter.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3233 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3233»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3233/. Date de mise à jour : 29/03/12.