Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2501
Numéro3232
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1064(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche425 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut404 mm
Largeur en bas408 mm
AuteurMathieu, Gilricus Melior Senior, Geoffroi de Axia
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Fac-similé
Texte
l.2 filii Albaldi dimisit Sancto Martino et monachis Majoris Monasterii quicquid reclamabat vel ipse vel alius quicunque per illum
l.3 ex alodiis quae possedit olim Unbaldus de Virsone in confinio pagorum Carnotensis atque Dunensis. Ex his enim suo juri competere
l.4 dicebat idem Matheus casam hoc est dimidium ecclesiae de Maceriis, terram quoque de Maceriis, et de Cramisio, et de Carcoo, et de Monte
l.5 Rahardi, et de Estelerio, et de Buxeria, et de alodo terram cum bosco. Sed omnia hȩc postea ut dictum est praefato sancto
l.6 monachisque guerpivit, acceptis denariorum Blesensium IIIIor libris. Gilricus autem quidam qui cognominabatur Melior Seniore
l.7 suo, et Gausfredus de Axia ea quae Matheum reclamasse et guirpisse dictum est se de Matheo tenere dixerunt. Unde cum his etiam
l.8 idem monachi rationem habuerunt. Et Gilrico quidem dantes Pictavensis monetae solidos C guerpitionem ipsius ex integro obtinu-
l.9-erunt. Gausfredus vero LVque solidos acceptans et uxor ejus nomine Rotrudis per quam ille illa reclamabat pretium ad emendos duos
l.10 denarios auri guirpiverunt ambo et ipsi quae reclamabant. Habebat autem preter ista Gausfredus idem in eisdem alodiis commen-
l.11-disiam de alodio et censum de exerto, vel ut vulgo dicitur exarto Ermenjodi. Sed et hȩc donavit Sancto Martino et mona-
l.12-chis Majoris Monasterii. Eam quoque quae idem Gausfredus per uxorem suam ut dictum est reclamabat ex alodiis illis tenebat de
l.13 Gausfrido Herbertus de Tortiaco. Sed et hic a sepedictis monachis novem denariorum libris acceptis et una uncia auri tam omnia
l.14 ipse dimisit quam de omnibus suis hominibus adquietare promisit. Horum omnium quae suprascripta sunt testes sunt singulatim
l.15 et per ordinem infra notati. Primi itaque isti guerpitionis Mathei domnus abbas Albertus, Gualterius monachus, Adraldus monachus,
l.16 Herveus monachus, Guido de Monte Leherici, Clarembaldus de Capuis, Odo camerarius comitis Tetbaldi, Gilduinus vicecomes
l.17 Blesensis, Gausfridus de Callo Monte, Rainaldus de Spiheriis, Othbertus decanus Blesensis, Rotbertus praepositus, Guarinus vicarius,
l.18 Ebroinus Baco, Gilricus Melior Seniore suo, Godefredus filius Fulberti. Guerpitionis Gilrici testes isti, ipse domnus abbas
l.19 Albertus, cum monachis supranominatis, Guido predictus, Clarembaldus predictus, Odo predictus, Gausfredus predictus, Matheus ipse filius
l.20 Hugonis, Herveus Torellus. Gausfredum de Axia et uxorem ejus Rotrudem guerpisse testificantur hii, Tescelinus clericus, Wlgrinus homo Gaus-
l.21-fredi, Raginerius homo ejus, Herveus Mala Opera, Hugo de Guaziaco, Balduinus, Rainaldus filius Bernardi de Axia.
l.22 De guerpitione Herberti testes isti, Hugo de Gatiaco, Rainaldus filius Bernardi de Axia, Hubertus de Vque Casis, Letbaldus homo Gausfredi,
l.23 Gualterius Mala Opera, Gausfredus de Bezio, Balduinus Grossus, Balduinus mercator, Gualterius de Burexarto, Gualterius, Fricolodius,
l.24 Arnulfus pistor, Ansbertus homo Sancti Martini, Gunterius filius Lamberti, Frotgerius homo Sancti Martini.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3232 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3232»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3232/. Date de mise à jour : 29/03/12.