Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2501
Numéro3230
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1080(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche210 mm
Hauteur à droite206 mm
Largeur en haut236 mm
Largeur en bas237 mm
AuteurGarin, fils de Gausbert de CRAMISIACO
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Fac-similé
Texte
l.2-isse terram censivam, inter Curvam Lunam et Aguliacum, in alodiis scilicet quȩ olim fuerunt
l.3 Uncbaldi de Virsone et sunt modo Sancti Martini et nostra hoc est monachorum Majoris Monasterii.
l.4 Quam videlicet terram de eodem Guarino tenebant, Rotgerius filius Hugonis de Aguliaco, et
l.5 Raginaldus cognomento Bufa. Sed forisfecerant eam, propter non redditos census jam pluribus
l.6 annis. Agnoscens ergo Guarinus quod esset de fevo Sancti Martini, alii eam vendere noluit, nisi nobis
l.7 monachis ejusdem sancti. Quibus vendidit illam, solidis septem. Sunt autem prati IIIIor arpenni.
l.8 Et de appunctallo molendini jamdicti Rotgerii filii Hugonis, denarii IIIIor reddendi
l.9 quotannis. Et terra arabilis, quanta ad hȩc pertinet, et sub censu continetur eodem.
l.10 His igitur nos a Guarino ut dictum est emptis, reddemus inde eidem deinceps annuum
l.11 censum, denarios X kalendas octobris. Testes horum, Adraldus monacus, Rotbertus monachus,
l.12 Albertus presbiter, Odo de Aisenavilla, Ingelgerius filius ejus, Tetbaldus Eradica Palos,
l.13 Gauzlinus mercator, Hermundus de Busloo, Giraldus famulus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3230 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3230»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3230/. Date de mise à jour : 29/03/12.