Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2491
Numéro3223
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1062(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche424 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut222 mm
Largeur en bas265 mm
AuteurRobert, mari d'Eve
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-me qui in hoc se Domino dicaturi sunt loco successoribus, quod Rotbertus qui habe-
l.3-bat uxorem Evam filiam Guinemari de Monte Hudonis vendidit sancto MARTINO
l.4 Majoris Monasterii per manum Hildeberti monachi tria quarteria mo-
l.5-lendini Guinemari de Monte Hudonis, quod tenebat per ejus filiam quam accepe-
l.6-rat uxorem hoc ipsa annuente, et III arpennes pratorum, quorum duo pertinent ad
l.7 molendinum, solvente unoquoque IIII denarios de censu in festivitate sancti
l.8 Georgii. Acceperunt autem ex hoc XXX solidos, et dederunt quartum quarterium
l.9 in plegio et in fide jussoria, ut illa quarta pars quam sibi retinuerant adquietet tres
l.10 partes quas vendiderunt, ab omni calumnia, si forte insurrexerit. Hanc denique
l.11 convenientiam vel venditionem auctorizavit Ascelinus vicarius in cujus terra erat
l.12 ipsum molendinum, et uxor ejus Raimburgis nomine, et filii eorum Guillelmus et
l.13 Guicherius. Et ob hoc accepit a supradicto monacho VIII solidos, tali convenien-
l.14-tia ut nullum post hac relevamentum de venditis quarteriis detur. Postea autem
l.15 cum obedientia Guastiniensis in manu venisset Richardi monachi, vendidit supra-
l.16-fatus Rotbertus et quartum quarterium, acceptis ab eodem monacho XII solidis dena-
l.17-riorum probatorum. Testes vero utriusque convenientiae, et venditionis scilicet
l.18 et auctoritatis, et alterius quoque venditionis quae de quarto quarterio facta est,
l.19 hii sunt, [colonne1] Guicherius, Alcherius, Hugo filius Ivonis, Ascelinus, Willelmus Bucellus, [colonne2] Burchardus frater Fulberti, Ascelinus, Chotarcius, Alcherius cellerarius, Gaus Belinus, [colonne3] Fulbertus, Landricus filius Otberti de Sancto Ciro, Ademarus, Guicherius, Warinus Britto.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3223 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3223»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3223/. Date de mise à jour : 29/03/12.