Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2429

<< < / > >>

Numéro3199

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1047(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche880   mm

Hauteur à droite787   mm

Largeur en haut550   mm

Largeur en bas544   mm

AuteurGanelon Ier de Montigny, doyen  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Ganelon [Ier de Montigny], trésorier de Saint-Martin, donne à l'abbaye de Marmoutier l'église Saint-Hilaire de Montigny.

Fac-similé

Texte

l.1 QUONIAM FIDELIS OMNIS ALTERAM POST ISTAM NON DUBITAT ESSE VITAM, ET POST MORTEM, VEL TORMENTA VEL GLORIAM, MALOS VEL BONOS, PRO SUIS MERITIS SINGULOS PREMIA NACTUROS, NEMO SE TEMPORALIBUS PENITUS DEDERE
l.2 debet, sed quȩ possit in futuro invenire, in praesenti seculo praevidere, et ea prȩmittere vivus, quae valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus
l.3 est Deus, largiantur ex eis et ipsi pauperibus, ut et peccata quae propter eas congerendas admiserunt, redimant, et insuper mercedem sibi perennem conquirant. Proinde
l.4 ego GUANILO thesaurarius Sancti MARTINI concedo fratribus qui in Majori Monasterio Deo et sancto MARTINO deserviunt, ecclesiam quandam juxta Montiniacum castrum meum sitam,
l.5 in honore sancti Hilarii constructam, cum decima, offerenda, et quicquid pertinet ad illam. Addo etiam de alodo quod ad ipsam pertinet ecclesiam, terram ad duodecim carrucas suffi-
l.6-cientem, et aquam nomine Heram. Ad prȩsens autem in mea videlicet vita, medietatem omnimodae redhibitionis michi retineo, medietatem alteram Sancto possidente MARTINO, et post
l.7 decessum meum omnia pariter quiete et libere possessuro, ea convenientia, ut neque ego neque aliquis meorum ullam ex hac die in ecclesia illa vel terra habeamus dominationem vel consue-
l.8-tudinem, in tantum ut nec illius partis quam michi retinui aliquid vel per me vel per meum hominem accipiam, sed in potestate monachorum sit, ut ipsi et suam sibi partem retineant, et meam
l.9 michi reddant. Unum quoque servum nomine Guarinum in eadem terra manentem eis tribuo, et de meo jure in eorum dominium transfero. Hoc autem facio pro anima Raherii
l.10 de Montiniaco et HUGONIS filii ejus, mea quoque anima, parentumque meorum. Quod donum ut firmius esset, majoremque auctoritatem obtineret, dominus meus rex Francorum
l.11 HENRICUS nomine hoc annuit, et Tedbaldus comes, necnon et comes Gausfredus. Quos pro eo quod hoc auctorizaverunt, et cartam hanc firmaverunt, elemosynȩ participes facio
l.12 et ut fieri mereantur exoro. Illi quoque qui de mea parentela superstites sunt libenter assensi sunt, videlicet Nihardus de Monte Aureo nepos meus, sed et alius nepos meus Guanilo nomine filius
l.13 Gauscelini, necnon et alii duo nepotes mei Cleopas et Guanilo filii Malranni de Castro Noiastro, cum sorore eorum nomine Hersindi, uxore Adelardi Barduni. [colonne1] Henricus rex hoc praeceptum firmavit coram his testibus, Guidone comite Suessionis, Ursone vicecomite Milidunensi, Guascelino de Calniaco, Widone de Petraforti, Hugone filio Milonis de Monte Lehiriaco, Tetbaldo milite de Monte Morentiaco, Guillelmo de Gumetis castro, Hugone pincerna regis, Guiscelino capellano. [colonne2] Signum Tetbaldi comitis. Signum Ivonis de Curbavilla. Signum Anscoldi de Firmitate. Signum Rodulfi filii Ivonis de Curbavilla. Signum Burchardi filii Hugonis de Insula. Signum Hugonis vicedomini de Carnoto. Signum Engenulfi de Provinis. Signum Ivonis filii Ivonis, comitis de Bello Monte. Signum Hervei Corvesini. Signum Rainaldi de Spieriis. Signum Adeladis uxoris ejus. Signum Ebrardi filii ejus. Signum Raherii filii ejus. Testes auctoramenti Adeladis sunt hii, Teodelinus filius Airardi, Ascelinus, Hamelinus Bigotus, Frodelinus filius Tedmari, Galterius de Castro Buslo, Gerricus filius ejus, Gausfredus frater ejus, Odo filius Gundreȩ, Rotlandus de Coldrei, Tedaldus de Orgeria, Odo Hureldus, Bernardus filius Alberti, Otbertus canonicus Sanctȩ Mariȩ, Genzo monachus. [colonne3] [croix] Signum Henrici regis [croix] [sceau]. Signum Huberti Mordentis. Signum Rensuisȩ uxoris ejus. Signum Raherii filii ejusdem Rensuisȩ. Signum Nazariȩ, Signum Avelinȩ, Signum Mascelinȩ, Signum Hersendis filiarum utrorumque. [colonne4] Signum Guanilonis thesaurarii. Signum Fulcherii filii Nivelonis. Signum Gradulfi de Villena. Signum Guarnerii Oculi Canis. Signum Simonis filii Alberici. Signum Fulcardi de Arrou. Signum Odonis de Fonte. Signum Gualterii filii Gradulfi Bastardi. Signum Galterii filii Arnulfi de Vado. Signum Gualterii filii Hugonis. Signum Huberti servientis. Signum Morandi famuli. Signum Gausfredi famuli. Signum Johannis conversi. Signum Girberti majoris. Signum Fulcradi. Signum Rodulfi monachi. Signum Gauterii monachi. Signum Fulcherii monachi.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 22-24, n° 22.

SOEHNEE (F.), Catalogue des actes d'Henri Ier, roi de France (1031-1060), Paris, 1907 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, sciences historiques et philologiques, 161), n° 71.

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 89-91, n° 113.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3199 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3199»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3199/. Date de mise à jour : 29/03/12.