Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2406
Numéro3197
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1090(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche330 mm
Largeur en haut166 mm
Largeur en bas170 mm
AuteurBaudri Tuellus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cognomento Tuellus, dederit beato MARTINO Majoris Monasterii, pro
l.3 peccatorum suorum remissione, ac celestis vite remuneratione octo arpennos terrae
l.4 quos possidebat solidos et quietos, apud Leston. Hujus rei condonationem fecit
l.5 prefatus vir Baldricus beato Martino, per manum domni Aiverti monachi tunc
l.6 temporis Carnotensis obedientiae procuratoris. Transacto deinde haut lon-
l.7-go tempore, venit jamdictus vir apud Choniam quadam die, qua domnum abbatem
l.8 Bernardum inibi demorari novit. Qui ante ejus presentiam unacum filio suo
l.9 Tetbaldo Muchito a domno Harduino monacho nostro adductus, quod beato
l.10 Martino jamdudum condonaverat presente eo aliisque fratribus predicto videlicet
l.11 Harduino, atque Bernardo Flagello, tam ipse quam filius ejus auctorizavit,
l.12 ac hujus rei dono quam insequenti dicemus amplificavit. Addidit preterea
l.13 priori condonationi quam beato Martino fecerat annuente filio suo jam-
l.14-dicto Tetbaldo, terciam partem totius terrae suae de Leston post obitum suum
l.15 novem videlicet mansurarum, domno abbate B. monachisque prefatis audi-
l.16-entibus, necnon laicis familiae nostrae quam pluribus quorum subscripta sunt nomi-
l.17-na. Facta igitur hac condonatione, petiit sepedictus vir Baldricus
l.18 a domno abbate B. quatinus si obitum suum fratribus nostris sibi vicinis, per aliquem
l.19 denuntiaret, et defunctum corpus suum ad eos portare faceret sepulture
l.20 ab illis honestissime traderetur. Quod domnus abbas ei libentissime annuit,
l.21 supradictis monachis audientibus, atque laicis subnotatis, Giraldo mariscalco,
l.22 Landrico coquo, Guillelmo filio Teudonis prepositi, Guinebaldo camerario, Arnulfo famulo, Gualterio Clavo, Haimerico
l.23 domino Bone Matris, Frotmundo Carnotensi.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3197 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3197»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3197/. Date de mise à jour : 29/03/12.