Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2385
Numéro3194
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1083(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche270 mm
Hauteur à droite292 mm
Largeur en haut228 mm
Largeur en bas238 mm
AuteurEudes Desredatus
BénéficiaireNottonville, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-cum monacorum Sancti Martini Majoris Monasterii, qui habetur prope villam quȩ appellatur Nantoliacum, abspor-
l.3-tabant. Unde sepius monachi Sancti Martini convenerunt illum Odonem, et querimoniam apud eum fecerunt. Ad
l.4 ultimum tamen uterque ad hanc concordiam pervenerunt, quod licet homines Odonis monachis Sancti Martini pro forisfac-
l.5-to bosci sui multa secundum justitiam persolvere debuissent, cȩteris omissis LXII solidos illis pepigerunt. Quos LXII
l.6 solidos monachi supradicti sancti tali tenore illis hominibus et prenominato Odoni recommendaverunt, quod si amplius de
l.7 bosco suo aliquid injuriȩ illis facere presumserint, semel aut bis primum monachi querimoniam apud Odonem fecerint. Si au-
l.8-tem ante majorem dominum inde illis placitari necesse fuerit, tunc illos LXII solidos quasi pro catali persolvere oportebit
l.9 homines supradictos qui hoc plivierunt, si viventes aut in patria reperti fuerint. Ista ergo convenientia ita sicut dicimus
l.10 primum fuit ordinata in villa Nantoliaco, videntibus istis testibus Herluino, Gradulfo, Ricardo, Robino, Erfre-
l.11-do, Ebruino, Roberto filio Richildis, Ebrardo Clofello armigero Odonis. Postea autem fuit perfecta sicut diximus et ex
l.12 utraque parte laudata Chamarcio in ipsa eadem domo monacorum jamdictorum, etiam videntibus et audientibus istis testibus
l.13 Girardo de Monte Folet, Guarino infante, Fulcoino de Membrolis, Ingelardo Bernardi genero, Hugone preposito comi-
l.14-tissȩ, Constantio Serani filio, Omninobona, Gislardo, Odone Desreato, Odone Gabaste, Guarino ejus genero, Hugone
l.15 de Manso Meraldi, Nivardo majore, Odone cellario, Hugone de Nantoliaco villa, Grandino Carnotensi, Maine-
l.16-rio de Puteolo, Martino famulo, Rainaldo Corbello. De monachis, Gaufredo, Odone, Herberto, Bernardo, Goslino.
l.17 Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M octogesimo IIIo, domno Bartolomeo abbate moderante virgam disciplinȩ
l.18 super gregem Majoris Monasterii.
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 48-49, n° 53.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3194 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3194»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3194/. Date de mise à jour : 29/03/12.