Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2382

<< < / > >>

Numéro3190

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche255   mm

Largeur en haut302   mm

Largeur en bas298   mm

AuteurEudes Desredatus, Agnès son épouse

BénéficiaireNottonville, prieuré de Marmoutier

Regeste

Eudes Desredatus et les moines de Marmoutier ayant construit un moulin sur la Connie, chacun possédant les coutumes et la justice de sa partie, Eudes donne la moitié de la pêche de son moulin.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus quod monachi Majoris Monasterii, et Odo Desredatus fecerunt unum molendinum in aqua quȩ dicitur Connia, cujus
l.2 duȩ partes erant predicti Odonis, a parte suȩ ripȩ, et tertia monachorum, a parte ripȩ ipsorum. Qui videlicet monachi
l.3 possidebant omnes consuetudines et justitiam suȩ tertiȩ partis, sicut Odo suarum duarum partium. Sed quia ibi non poterat Odo face-
l.4-re molendinum sine monachis, neque monachi sine illo, tandem concordaverunt pariter, ut eum facerent a parte ejusdem Odonis com-
l.5-muniter, ita scilicet ut monachi haberent semper medietatem tam molendini, quam etiam omnium consuetudinum et totius justitiȩ,
l.6 et quicquid ipsi facerent juste de imponendo sive expellendo molendinario, et de capienda justitia, et de condonandis
l.7 emendationibus, et de induciis earum dandis, totum concederet tam predictus Odo quam successores sui. Concessit etiam
l.8 eis idem Odo medietatem totius piscationis molendini ipsius, et bedi et porte, et ante bedum per duas hastatas aquȩ, et ab ipso bedo
l.9 ante sclusam usque ad ipsorum partem aquȩ, cujus piscatio est eorumdem propria, per unam hastatam versus profundum stanni, medietatem
l.10 totius piscationis. Quod totum concesserunt uxor ejusdem Odonis, Agnes nomine, et duo filii ipsius Hugo, et Gelduinus. Hujus rei
l.11 testes sunt. Ex parte Odonis, Gausfredus Ridellus, et Ingelardus filius ejus, Johannes de Arro, Gausfredus filius Guillelmi Desredati,
l.12 Rotbertus Malus Vicinus, Hainricus homo Odonis Desredati, Haudricus de Braito, Guillelmus de Curia Alemii, Odo Boisith, Archembaldus
l.13 de Spelsu Villa. Ex parte autem monachorum, Rotbertus Flagellum, Gradulfus de Nantulfi Villa, et filii ejus Hugo et Tetbaldus,
l.14 Ingelricus major, Gisbaldus de Filgeria, Gaulterius filius Odonis Balbi, Hugo Derremeth, Gausfredus Longus, Herluinus de Nantulfi Villa,
l.15 Paganus de Plesseio, Ebrardus homo suus, Girardus Diabolus, Rodulfus Jude filius, Artusus Calvus, Lanbertus clericus, et quatuor monachi,
l.16 Ebrardus de Puteolo, Bernardus Flagellum, panetarius, Gausbertus prior Camarcii, Gaulterius qui tunc erat prepositus ville Nantulfi.
l.17 Actum anno ab incarnatione Domini MXCV, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo XIImo anno ordinationis ejus. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 136, n° 148.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3190 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3190»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3190/. Date de mise à jour : 29/03/12.