Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2367
Numéro3187
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1073(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche553 mm
Hauteur à droite559 mm
Largeur en haut443 mm
Largeur en bas449 mm
AuteurEvrard, vicomte de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 non potest meus esse discipulus, et: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam, timens ne si ab ista
l.3 Domini benignissima admonitione se faceret alienum, alienaretur etiam in futuro a regno cȩlorum, excogitare cȩpit qualiter ad ipsum
l.4 dominum propius accederet, ipsiusque servitio se familiarius manciparet. Et quia ad hoc magnum ei faciebant impedimentum, et prae-
l.5-sens saeculum, et quȩque in eo possidere videbatur, nec facile illi erat adimplere quod volebat, maluit omnia omnino relinquere, quam
l.6 pro his in perpetuum infernales cruciatus sustinere. Igitur honorem suum et possessiones fratribus suis dereliquit, reliqua autem quae in auro
l.7 et argento habere potuit, pauperibus erogavit, quatinus nichil jam sollicitus de rebus transitoriis, securius et expeditius inhiaret divinis. Inter illa
l.8 quidem quae Domino per manus pauperum suorum condonavit, dedit nobis monachis videlicet Majoris Monasterii BEATI MARTINI, sub regimine nunc agen-
l.9-tibus domni abbatis nostri Bartholomei, anno ab incarnatione Domini MLXXIII quicquid in dominio habere videbatur in villa illa quȩ villa Nantulfi nuncu-
l.10-patur, quȩ in Dunensi territorio consistit, id est medietatem ipsius villȩ et ecclesiam quandam quȩ apud Averdonum sita est. Reliqua vero praedictȩ villȩ medietas in manu
l.11 fratris sui Hugonis scilicet domini de Puteolo castro ad tempus remansit. Non absurde autem videtur hic inserere, quod praedicta villa, non solum ipsa ab omni prorsus exactione
l.12 liberrima huc usque perseveraverit, verum etiam in tantum hujusmodi privilegio omnes cȩteras antecellit, ut de proximis circumquaque villis, ad judicium calidi ferri portandum, et ad
l.13 bellum campionum clipeo et baculo faciendum, ex antiquitate semper illic accusatores et accusati conveniant, totaque causa ad ipsius villȩ domini deferatur audientiam. Sed ut ad
l.14 propositum redeamus, domnus Ebrardus nudus et pauper effectus, patria parentibus suis derelictis, peregre profectus est. Cumque de peregrinatione illa in qua multo
l.15 tempore demoratus est reverteretur, ad Majus Monasterium, habitum inibi monachicum suscepturus, devenit, ubi cum pro quibusdam uxoris suȩ impedimentis aliquandiu in laica-
l.16-li habitu moraretur, venit ad eum Hugo frater ipsius, qui ei in honorem vicecomitatus successerat. Qui cum ab eo plurima salutis suȩ monita audisset, compunctus timore
l.17 divino, immo etiam commotus amore fraterno, dedit nobis medietatem illius villȩ, cujus alteram medietatem jam supra diximus domnum Ebrardum nobis donasse, et insuper donum
l.18 ipsius domni Ebrardi auctoritate sua in capitulo nostro nobis libentissime confirmavit, et de utroque donum super altare beati Martini portavit. Eodem quoque modo gratantissime
l.19 auctorizavit utriusque donationem Gualerannus dominus de Bretulio, frater ipsorum. Sed quamvis sic se habeant horum trium fratrum dona et auctoramenta, sciendum tamen
l.20 quia non facta sunt omnia uno die, nec in uno loco, nec sub eisdem testibus, sed de singulis quibusque et loca, et testes distincte inferius subscribuntur. Primum domni
l.21 Ebrardi donum factum est apud Blesis castrum in ipsius domo, et affuerunt hii testes, Gualerannus frater ejus, Galterius Normannus,
l.22 Burdinus, Odo Domna Maria, Rogrinus serviens, Girbertus mariscalcus, Guillelmus filius Odonis,
l.23 Hezdo filius Rainaldi, Odardus de Paliardo, domnus abbas Bartholomeus, Galterius, Adraldus, Rotbertus de Virsonio, Petrus tunc prior, Isembertus, monachi nostri.
l.24 Donum et auctoramentum domni Hugonis vicecomitis fratris domni Ebrardi, factum est apud Majus Monasterium in capitulo, ubi et affuerunt hii audientes et videntes, domnus Ebrardus frater ejus,
l.25 Adam filius Bernelmi, Ansellus filius Aremberti, Rotbertus filius Berengerii de Aureliano, Ingrannus filius Guarnerii, Hainricus de Pitueris.
l.26 Et quando misit hujusmodi donum super altare beati MARTINI, affuerunt Guicherius de Castro Rainaldi, et Sulpicius de Calmonte, et multi de hominibus eorum.
l.27 Auctoramentum Gualeranni factum est apud Puteolum castellum domni Hugonis fratris ipsius, quando domnus abbas Bartholomeus quȩrebat solutionem inter
l.28 domnum Ebrardum et uxorem ejus, et affuerunt audientes et videntes qui subnotati sunt testes, [colonne1] Odo Borrellus, Odo Malȩ Herbȩ, Simon filius Alberici, Herbertus Eschancus, Herbertus de Tiliaco, Gilduinus frater ejus, Odo. [colonne2] De monachis, domnus abbas Bartholomeus, Walterius monachus, Wanilo monachus, Odo monachus, Adraldus monachus bajulus. [colonne3] De hominibus nostris qui cum domno abbate Bartholomeo ierant, Raimbaldus de Columbariis, Odo frater ejus, Frotgerius mariscalcus, Bernardus major, Gausbertus coquus.
l.29 Sed nec illud est omittendum, quod hoc quoque sub dono supradicto vicecomes Hugo concessit nobis, annuente ibi tunc domno Ebrardo et apud castrum Puteolum postea Gualeranno
l.30 fratribus suis, ut quicunque fevati erant de his quae ad honorem pertinebant possessionis villae Nantulfi, fevos ipsos aut aliquid ex eis si vellent vel donarent nobis vel venderent,
l.31 vel etiam de nobis tenerent, quicquid ergo hinc fieret, suo nobis firmavit auctoramento.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3187 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3187»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3187/. Date de mise à jour : 29/03/12.