Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2340
Numéro3185
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1120(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche355 mm
Hauteur à droite363 mm
Largeur en haut289 mm
Largeur en bas293 mm
AuteurMainier, seigneur de MAINTENON, et Elisabeth son épouse
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-sime intonans saluberrime ammonuit, dicens: Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos
l.3 fidei. Scriptum etiam est et canonice affirmatum, et a sanctorum patrum decretis justissimis dirivatum, ut aecclesiarum fructus, et
l.4 altarium decimae, vel oblationes, in illorum usus deveniant qui aecclesiis deserviunt, ut fiat quod scriptum est: Qui altario servit,
l.5 de altario vivat. Et: Dignus est operarius mercede sua. Et in veteri testamento: Non infrenabis os bovi trituranti. Ac si apertius
l.6 dicat: Non tibi usurpabis quae jure competunt, Deo in aecclesia ministranti. Hiis et multis aliis sanctarum scripturarum testimo-
l.7-niis auditis, ego Mainerius filius Gerimundi filii Avesgoti, et Elisabeth uxor mea, remedium nostris animabus et parentum
l.8 nostrorum providentes, utile duximus monitis apostolicis obȩdire, et quaedam quae secundum leges seculares juste possidebamus, justius
l.9 ut pote aecclesiastica, Deo et Dei servientibus condonare. Auctorizantibus itaque filiis nostris Amalrico, et Willelmo, et filiabus, Mathilde
l.10 et Agnete, quin etiam Symone et Avesgoto fratribus meis, damus Deo et beato Martino Majoris monasterii, et fratribus in eodem loco
l.11 Deo sub habitu monachili deservientibus, aecclesiam sanctae Mariae de Mestenon, quae est intra muros ejusdem castri, cum terra ad facien-
l.12-das officinas monachorum, et ad facienda viridia et ortos eorum, insuper cum omnibus aliis rebus eidem aecclesiae appendentibus, tam ultra
l.13 aquam quam et infra aquam. Damus etiam eis aecclesiam de Orreia, et totum cimiterium cum universis hospitibus in ipso commorantibus.
l.14 Decimam quoque ejusdem aecclesiae, et illam de Provectomonte, illamque de Fontenellis, simulque illam de Pratis. Porro damus prȩnominatis
l.15 monachis decimam de Sompneio, cum illa de Mestenone, decimam quoque vinearum nostrarum, pecorumque et ovium, necnon et de
l.16 duobus furnis quos apud castrum Sparnonis habemus. Damus eis per singulos annos X solidos ad emendum luminare praedictae
l.17 aecclesiae. Concedimus quoque eis decimas terrarum omnium hominum, in eadem regione sub nostro dominio manentium. Apud villam
l.18 quam appellant Petras, concedimus eis mansum Odonis, grancheas quoque et domos, sitas prope aecclesiam sanctorum Gervasii, et Prothasii.
l.19 Haec autem omnia ita quiete et libere damus eis atque concedimus, sicut ea usque ad hanc diem habuimus. Hujus rei testes sunt,
l.20 Raherius de Hanchis, Willelmus de Luxovilla, Paganus de Caugeto, Hubertus filius Rohardi, Gofredus filius Macoardi,
l.21 Fulco de Mestenone, Girbertus Calsegist prepositus, Erardus de Mestenone, Fulbertus major, Robertus Cangeel
l.22 frater Fulconis, Mainerius Rufus, Anschitillus presbiter de Sancto Petro, Germundus presbiter de Sancto Gervasio et Prothasio,
l.23 Bernardus capellanus, Drogo prior, Radulfus monachus, Robertus monachus de Ambianensi civitate, Stephanus
l.24 monachus de Bello Loco.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3185 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3185»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3185/. Date de mise à jour : 29/03/12.