Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2320
Numéro3183
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1114(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Hauteur à droite261 mm
Largeur en haut179 mm
Largeur en bas181 mm
AuteurYves, évêque de CHARTRES, et Gautier archidiacre
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 presentibus quod Willelmus abbas Sancti Martini Majoris Monasterii cum quibusdam monachis
l.3 suis nostram adiit presentiam, humiliter inplorans, quatinus ecclesie beati Martini concederemus
l.4 ecclesiam de Hanchis quam Paganus beate Marie Carnotensis canonicus tenebat. Predictus
l.5 vero Paganus ibi veniens, in manu nostra prefatam ȩcclesiam absolute dimisit. Nos autem domni
l.6 Willelmi abbatis et monachorum ejus precibus [d]iligenter aurem accomodantes, salvo jure
l.7 ecclesie nostre, peticioni eorum gratanter annuim[us] et supradictam ecclesiam sicut Paganus eam
l.8 tenebat, eis habendam et possidendam concessimus, ipso Pagano intercedente, et concedente,
l.9 et fratribus ejus, Raherio, Goscelino, Guarino, Amaurico, concedentibus. Idem vero Raherius
l.10 frater Pagani qui ecclesie decimam laicali usurpatione tenebat, minutas inpresentiarum
l.11 monachis dimittendo concessit decimas, et decimam de culturis monachorum eis concessit
l.12 habendam, post sui discessum. In hoc quoque dono, capellam de Hildulphi Ponte cum ea
l.13 parte terre et aque quam eis presens divisit, eis perpetuo concessit habendam. Nos etiam
l.14 sicut presentialiter nominatim monachis tribuebatur annuimus, ita etiam totum
l.15 quod in futuro a predictis fratribus et ab aliis ibi aliquid habentibus promittebatur
l.16 nominatim, habendum caritative concessimus. Hec autem sunt que promissa sunt,
l.17 scilicet terra duorum boum, et hospicia cum arpennis terre. Hujus vero doni concessio
l.18 facta est anno ab incarnatione Domini millesimo CoXIIIIo his presentibus quorum nomina
l.19 subter scripsimus. Ex parte episcopi et archidiaconi, fuit Raimbaldus Vindocinnensis archidiaconus,
l.20 Ansgerus Blesensis archidiaconus, Gualerannus canonicus, Rainaldus ejus clericus, Bernerius regis
l.21 canonicus, Radulfus regis canonicus, episcopi camerarius. Ex parte vero abbatis, Willelmus prior, Petrus
l.22 Laidet, Gilo et ejus filius Hilduinus, Hugo hospitalarius. De famulis, Arraldus camerarius,
l.23 Paganus camerarius, Landricus famulus prioris, Sancelinus, Petrus Burdo, Hubertus Mainbodus.
Notes
Bibliographie
MOUTIE (Auguste), DION (Adolphe de), Cartulaires de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon [Texte imprimé] : prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, Rambouillet, 1878, p. 8-10, n° 2bis.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3183 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3183»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3183/. Date de mise à jour : 29/03/12.