Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2320
Numéro3182
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1114(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche226 mm
Hauteur à droite238 mm
Largeur en haut227 mm
Largeur en bas221 mm
AuteurYves, évêque de CHARTRES, et Gautier archidiacre
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quam presentibus quod, Willelmus abbas Sancti Martini Majoris Monasterii cum quibusdam mo-
l.3-nachis suis nostram adiit presentiam, humiliter implorans, quatinus ȩcclesiȩ beati Martini con-
l.4-cederemus hoc quod Paganus beatȩ Mariȩ Carnotensis canonicus in ȩcclesia de Hanchis tene-
l.5-bat. Predictus vero Paganus ibi veniens, in manu nostra quod in prefata tenebat ȩcclesia absolute
l.6 dimisit. Nos autem donni Willelmi abbatis et monachorum ejus precibus diligenter aurem
l.7 accommodantes, salvo jure ȩcclesiȩ nostrȩ petitioni eorum gratanter annuimus, et quod Paganus in supra-
l.8-dicta ȩcclesia tenuerat, eis habendum et possidendum concessimus, ipso Pagano intercedente
l.9 et concedente, et fratribus ejus concedentibus. Raherius vero frater Pagani qui ȩcclesiȩ decimam laicali usurpa-
l.10-tione tenebat, minutas inpresentiarum monachis dimittendo concessit decimas, et deci-
l.11-mam de culturis monachorum eis concessit habendam, post sui discessum. In hoc quoque dono, ca-
l.12-pellam de Hildulphi Ponte cum ea parte terrȩ et aquȩ quam eis presens divisit, eis perpetuo
l.13 concessit habendam. Nos etiam sicut quod presentialiter nominatim monachis tribuebatur
l.14 annuimus, ita etiam totum quod in futuro a predictis fratribus et ab aliis ibi aliquid haben-
l.15-tibus promittebatur, nominatim habendum caritative concessimus. Hujus vero doni concessio
l.16 facta est anno ab incarnatione domini millesimo CoXoIIIIo his adstantibus quorum nomina
l.17 subterscripsimus. Ex parte episcopi, et archidiaconi, fuit, Raimbaldus Vindocinensis archidiaconus,
l.18 et Ansgerus Blesensis archidiaconus, Gualerannus canonicus, Raginaldus ejus clericus, Bernerius regis
l.19 canonicus, Radulfus regis canonicus, episcopi camerarius. Ex parte vero abbatis, Willelmus
l.20 prior, Petrus Laidet, Gilo Ansquitini, Gelduinus, Hugo hospitalarius. De famulis,
l.21 Arraldus cubicularius, Paganus, Landricus, Sancelinus, Petrus Burdo, Hubertus Mainbodus.
l.22 Hȩc autem sunt quȩ promissa sunt, scilicet terra duorum boum, et hospitia cum arpennis terrȩ decem.
l.23 Fuitque talis convenientia inter monachos et ipsum, ut monachi de Hancis non concederent
l.24 monachis de Sparnone recipere ad sepeliendum aliquem de Sparnonensibus qui omnes per consuetu-
l.25-dinem sepeliuntur apud Hanchas preter milites et servientes eorum, nisi per ipsius consilium, nec ipse
l.26 concederet, nisi per consilium eorum. Hanc autem convenientiam dixit se [i]deo a monachis requisisse,
l.27 ne propter familiaritatem monachorum utrorumque qui unum sunt perderet ȩcclesia de Hanchis
l.28 jus antiquum.
Notes
Bibliographie
MOUTIE (Auguste), DION (Adolphe de), Cartulaires de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon [Texte imprimé] : prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, Rambouillet, 1878, 1878, p. 7-8.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3182 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3182»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3182/. Date de mise à jour : 29/03/12.