Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2307
Numéro3176
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche331 mm
Hauteur à droite333 mm
Largeur en haut366 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurEvrard Ier du Puiset, vicomte de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quorundam animus rerum mutare statum, et nova quaeque adoriri avidus, multa quae pater ejus vel frater
l.3 statuerant destituere, et quae probaverant cȩpit improbare. Unde contigit ut rebus quibusdam quas pater
l.4 ejus Gelduinus et frater supradictus sancto Martino Majoris Monasterii dederant calumniam non revereretur
l.5 inferre et minitaretur auferre ȩcclesiam videlicet de Mairolis, et alodum Mortuȩ Aquȩ, hanc prȩtendens
l.6 occasionem, quod quasi non suo data fuerint auctoramento. Quod audientes supramemorati coenobii fratres
l.7 convenerunt eum de illatis rebus suis calumniis et minis rationabiliter ostendentes quam juste eatenus possederint,
l.8 quod illi noviter calumniaretur. Sed quia potestas ampliores in rebus humanis quam justitia sibi vindicat partes,
l.9 versi ad preces orare caeperunt ut sineret eos quiete supradictas res possidere, adhibentes nummos intercessores
l.10 videlicet impetratorios, quorum orationes quamlibet opturatas penitrant aures. Tandem partim ratione,
l.11 partim precibus, partim etiam pretio flexus, auctorizavit Sancto Martino aecclesiam de Mairolis quam frater ejus
l.12 in suo obitu favente patre dederat et alodum Mortue Aquȩ quem pater ipsius eidem sancto filiis suis annuentibus,
l.13 vendiderat, necnon et aecclesiam Sancti Gervasii de Choina cum omnibus quae ad eam vel data sunt vel dabuntur quam
l.14 pater ejus et frater sepefato tribuerant sancto. His igitur omnibus donis favorabiliter et publice annuit ut nomen suum
l.15 scribi faceret in notitiis, quae factȩ fuerant de ipsis donis. Hujus rei testes hi sunt, [colonne1] Rotbertus de Sancto Leodegario, Galterius de Buslo, [colonne2] Guido prepositus de Puisat, Guarinus senescalcus Harduini vicecomitis, [colonne3] Guido Rubeus canonicus Sanctae Mariȩ, Genzo monachus.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 111, n° 117.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3176 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3176»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3176/. Date de mise à jour : 29/03/12.