Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2307
Numéro3175
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1048(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche266 mm
Hauteur à droite270 mm
Largeur en haut364 mm
Largeur en bas379 mm
AuteurPrêtre Guillaume le Prêcheur
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER - CHUISNES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 presbiter salutari animȩ suae sollicitudine permotus, in pago Carnoteno in loco qui dicitur Choina ȩcclesiam
l.3 in memoria sanctorum martirum Gervasii et Protasii construxisset, et circa eam habitationes monachorum
l.4 conversationi habiles disposuisset, ipsam aecclesiam et cellas quas aedificaverat cum omnibus quae ȩcclesiȩ illi
l.5 condonaverat, Deo et Sancto Martino Majoris Monasterii concessit, donnoque abbati Alberto coenobio quod
l.6 Majus Monasterium dicitur prȩlato, in manus contulit, ut orationum et beneficii eorum particeps
l.7 factus aeternȩ sibi remunerationis prȩmium adquireret. Coepit autem idem Guillelmus cognomento
l.8 Prȩdicator cum predicto abbate et fratribus Majoris Monasterii hujusmodi [conv]entionem, ut abbas
l.9 ipse vel successores ejus illam cellam pro voluntate sua ad Dei servitium disp[on]ant, monachos illuc
l.10 de suis juxta arbitrium sum et loci facultatem mittant, qui inibi regulari[ter] vivendo Deo deservi-
l.11-ant, nec unquam cella illa vel aecclesia proprios abbates habeat, sed semper abbati Majoris Monasterii
l.12 subjaceat, qui de suis illic monachis quos et quot et quandiu voluerit habitare faciat. Horum omnium
l.13 testes multi sunt, quorum aliqui huic notitiae ad testimonium si necesse fuerit, subscripti sunt. [colonne1] Ivo de Curba villa, Hubertus Mordens, Mascelinus miles, Gunterius miles, [colonne2] Letherius Brisardus, Rotbertus Curteisus, Odo Bursardus, Gauscelinus sartor. [colonne3] De familia Sancti Martini, Letbertus de Ponte, Hubertus, Hildebertus cocus, et Guarinus clericus. [colonne4] De MONACHIS, Adelardus monachus, Genzo monachus, Guarinus monachus.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 96, n° 103.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3175 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3175»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3175/. Date de mise à jour : 29/03/12.