Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2271

<< < / > >>

Numéro3162

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1120(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche353   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en haut268   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurRaimbaud Crato, Radegonde son épouse et Hugues son second mari

BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier

Regeste

Accord avec les héritiers de Raimbaud Craton pour une maison de pierre qu'il avait achetée à Chamars.

Fac-similé

Texte

l.1 Posteris nostris notum fieri volumus, quod Raimbaldus Crato emit de Lamberto clerico in Chamarco, unam domum
l.2 lapideam cum platea quȩ erat juxta domum. Monachi vero hoc audientes, noluerunt vendas neque
l.3 cyrotecas recipere da Rainbaudo Cratone, dicentes, quod nolebant ut Rainbaudus Crato emeret aliquid
l.4 in alodio Sancti Martini. Itaque nolentibus monachis, contradicentibus atque calumpniantibus, Rainbau-
l.5-dus Crato in platea quam emerat de Lamberto, juxta domum lapideam, unam domum ligneam novam
l.6 construxit. Mortuo vero Rainbaudo Cratone, Radegundis uxor sua alium maritum accepit. Tunc
l.7 Lambertus clericus cepit querere ab eis, conventiones quas ad huc debebat Rainbaudus defunctus, et Rade-
l.8-gundis, ipsi Lamberto, de domo et de platea quam eis vendiderat, et quia ipsa Radegundis illas con-
l.9-ventiones quas Lambertus requirebat, et quas se ei debere recognoscebat, reddere noluit, Lamberto eam submo-
l.10-nente atque urgente, tum propter importunitatem Bamberti, qui nolebat ei terminum dare, tum propter calumpniam
l.11 monachorum qui vendas, et cyrotecas ab ea nolebant recipere, et contradicebant et calumpniabantur
l.12 domum quam in alodio vi fȩcerant, ipsa et Hugo maritus ejus de platea quȩ empta fuerat a Lanberto, domum
l.13 eradicaverunt et ad catenam eam portare fecerunt, et ibi in propria terra sua eam construxerunt. Domum vero
l.14 lapideam et plateam, et quicquid de Lanberto, Rainbaudus Crato, et illa emerant, solutum atque quietum Deo et sancto
l.15 Martino, et monachis ejus, clamaverunt, ipsa Radegundis, et Hugo maritus ejus, quem post mortem
l.16 Rainbaudi Cratonis, acceperat. Monachi autem reddiderunt eis decem libras, ex quibus Lanbertus centum soli-
l.17-dos habuerat, et alios centum solidos dederant ad reparationem lapideȩ domus et plateȩ, hoc totum
l.18 concessit Odo filius Rainbaudi Cratonis, atque solutum et quietum clamavit, qui de decem libris quas mona-
l.19-chi matri sue reddebant, viginti solidos habuit, pro hac concessione. Hoc quoque concessit atque absolutum
l.20 et quietum clamavit, Gaufridus filius Rainbaudi Cratonis, qui pro hac concessione, de denariis monacho-
l.21-rum sex denarios habuit, et hoc concessit, et solutum et quietum clamavit Rainbaudus filius Rain-
l.22-baudi Cratonis, qui pro hac concessione sex nummos habuit. Hoc etiam concessit Ascho filius Rainbaudi Cra-
l.23-tonis, qui pro hac concessione de monachis tres nummos habuit. Hoc vero concessit Mabilia filia Rainbau-
l.24-di Cratonis, quȩ pro hac concessione XII denarios habuit. Et hoc concessit Odelina, filia Rainbaudi Cratonis que pro
l.25 hac concessione III denarios habuit. Hujus rei testes ex parte Hugonis, et Radegundis, et filiorum et filiarum Ra
l.26 Rainbaudi Gaufridus de Verlenis, Thebaudus filius Ursionis, Haimericus de Vovreio, famulus eorum,
l.27 Durantus armiger Odonis, filii Rainbaudi Cratonis, Stephanus Britellus armiger Hugonis de Pu-
l.28-teolo, Orricus Plotardus. Ex parte vero monachorum, Ingelricus major, Ingelricus filius Erfredi, Thomas
l.29 filius Thebaudi Guilelmi filii, Ogerius banerius, Hildegarius Bechetus, Raginaudus sacerdos de Damiolio,
l.30 Lambertus clericus cujus auxilio atque consilio hoc totum factum est, et qui rem istam primitus impediaverat, delibe-
l.31-ravit, Giraudus de Chudella monachus, Stephanus de Lavarzino monacus, Giraudus Milletus, qui tunc
l.32 erat prior de Charmarco, et qui hanc rem fecit.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3162 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3162»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3162/. Date de mise à jour : 29/03/12.