Chartres, AD Eure-et-Loir, H 399
Numéro3112
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/08/1060(fiabilité :édition)
LieuDreux(lat :Drocis castro publice in aula regis)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche507 mm
Hauteur à droite512 mm
Largeur en haut355 mm
Largeur en bas346 mm
AuteurHenri Ier, roi de FRANCE, et Philippe Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PERE de CHARTRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 liberalitas tamen et munificentia inter has precipuum locum tenet, quarum effectus multorum necessitatibus condescendat, et justorum
l.3 pȩtitionibus satisfaciat. Notum sit ergo omnibus sanctae matris ȩcclesiȩ fidelibus et nostris, tam presentibus quam et futuris, quod quidam fidelis noster
l.4 Albertus nomine Ribaldi scilicet nobilissimi viri filius, nostrae serenitatis adiit presentiam rogans et obnixe postulans, ut regali pie-
l.5-tate nostre munificentiȩ aurem assentando suis precibus inclinare dignaremur, quatenus quod Deo inspirante maturaverat im-
l.6-plere, nostrȩ liberalitatis assensu ad effectum ducere quivisset, videlicet ut quandam ȩcclesiam quam Ribaldus pater ejus in honore beati
l.7 Germani episcopi cementariorum opere in Bruerolensi vico pro salute suȩ animȩ construxerat, regia quidem voluntate liceret ei dare
l.8 beato Petro apostolorum principi, et monachis sibi famulantibus in cȩnobio quod situm est non longe a mȩnibus Carnotinȩ urbis, atque ex rebus quas
l.9 ex nostro beneficio possidere videbatur, prefatam ȩcclesiam tam ipse quam ejus fideles pro Dei amore nostra favorabili clementia locupletare liberaraliter po-
l.10-tuissent. Cujus justam ac Deo acceptam petitionem judicantes, cum episcopo Agoberto in cujus diocesi eadem ȩcclesia est, necnon et obtimatibus nostris qui nobiscum aderant
l.11 presentes, dignum duximus pro nostra salute et integritate regni assensum prebere intentioni ejus. Damus itaque ei licentiam ut et memoratam ȩcclesiam ex nostro
l.12 beneficio quod possidet, amplificet atque melioret, et quicquid ei conferre ac amnuere voluerit, ita sit liberum atque ab omni judiciaria potestate
l.13 solutum, ut idem fidelis noster Albertus actenus a nobis tenuit liberum atque solutum, quatinus monachi Deo ibidem famulantes sine ulla inquietudine cujuslibet
l.14 secularis hominis noctes diesque orationibus insistentes, aliisque bonis operibus vaccantes, quietam agant vitam. Placuit quoque serenitati nostrȩ auctoritate regia
l.15 interdicere ne quis umquam per succedentia tempora huic operi quod cudimus aliqua temeritate presumat contraire, neque de rebus quas jam dedit vel daturus est fidelis noster
l.16 Albertus sive alii homines, nec in magno nec in parvo minuere audeat, neque corvedis, neque exactione qualibet prefatȩ ȩcclesiȩ homines premat, set securi et
l.17 liberi maneant, et monachis prefatȩ ȩcclesiȩ ut decrevimus serviant, et [sua d]ebita solvant, id est teloneum, bannum, [vicariam] et omne districtum quod
l.18 humana lex ab hominibus jubet exsolvi. Jussimus etiam in hac paginula carptim adnotari quȩ a fideli nostro prefato Alberto data sunt sive a fi-
l.19-delibus suis, ut cum regiȩ dignitatis sigillo in calce hujus operis fuerint subnixa, quicunque ex adverso ire temptaverit, quinquaginta auri libras
l.20 prius persolvat, et ejus conatus adnichiletur. Dedit ergo beato Petro predictam ȩcclesiam cum atrio et decima quam in sua manu habebat. Censum quoque
l.21 totius vici, cum decima mercati, et omne holus mercati jure quod accipi potest, cum pugillo salis quod a singulis accipitur salinariis, dedit et duas
l.22 partes furni, terramque Hugonis Monielli, cum pratis propriis, terram quoque Gualterii Costati cum luco, proprias culturas cum luco post mortem carnis. In bosco sancti Remigii,
l.23 agripennarium unum cum pasnadio porcorum monachorum. Altare quoque predictȩ ȩcclesiȩ quam tenuerat in fisco Agobertus presul sancto Petro concessit perpetuo ha-
l.24-bendum, Rodbertus de Fossatis in Fontanis villa, unius aratri terram, Gualterius Palardus, terram que dicitur Bulfiniacus, Hersindis matrona, medietatem ȩcclesiȩ Cruciaci,
l.25 cum omnibus quas sibi videbatur habere rebus. Set et monachis sancti Petri memoratus Albertus concessit liberum transitum, ut neque de piscibus neque de coriis neque de
l.26 rebus monachorum per terram suam transeuntibus ulla umquam consuetudo requiratur. Hanc autem cartam ut inconvulsa semper maneat, obtimatum nostrorum
l.27 manibus roborandam tradidimus, quorum etiam nomina subscribere jussimus, anno Henrici regis regni XXX,
l.28 Radulfi comitis, Gualterii comitis, filiis ejus, Hugonis comitis, Alberti qui
l.29 hanc donationem fecit, Teudonis fratris ejus, Guarini fratris ejus, Frederici,
l.30 Balduini, Simonis, Agoberti episcopi, Hugonis decani, Guillelmi prepositi,
l.31 Sigonis archidiaconi, Ascelini, Genzelini decani.
l.32 Actum Drocis castro publice in aula regis, anno incarnationis
l.33 dominicȩ millesimo LX. Item post mortem patris Philipus rex cum
l.34 matre regina hanc cartam firmavit Drocis castro in sua aula
l.35 et Balduino comitis Flandrensi, et ceteris fidelibus suis roborandum tradidit,
l.36 Simoni filio Radulfi comitis, Tedbaldo de Monte Morentiȩ, Hugoni acaliculi,
l.37 Adelardo cubiculario, Ingeranno regis pedagogo, Hugoni Dublello,
l.38 Radberto Rufo, Guadoni. [sceau]. Signum [croix] crucis a Philipo rege, anno secundo sui regni.
Bibliographie
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 3-7, n° 2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3112 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3112»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3112/. Date de mise à jour : 29/03/12.