Metz, AD Moselle, H 74 n° 1a

<< < / > >>

Numéro311

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date06/07/956(fiabilité :texte)

LieuMetz, abbaye Saint-Arnoul(lat :Mettis publice, in monasterio Sancti Arnulfi)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche410   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurAnstée, abbé  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

BénéficiaireArenfridus  de  GORZE

Regeste

Anstée, abbé de Saint-Arnoul, conclut avec Arenfridus, homme de Gorze, un échange à Rezonville, Marcioni pratum et Frodeni Scerptus.

Fac-similé

Texte

l.1 QUOTIENS INTER ALIQUOS QUAELIBET RES COMMUTANTUR, HOC AB UTRISQUE PROVENIRE SIBI CREDITUR IN AUGMENTUM.
l.2 Quapropter complacuit atque convenit inter venerabilem virum; Ansteum nomine; abbatem monasterii Sancti
l.3 confessoris Arnulfi; et quendam hominem sancti Gorgonii; nomine Arenfridum; ut aliquas terras oportunitate sibi
l.4 placita inter se commutare deberent sicut et fecerunt. Dedit ergo supranominatus domnus abbas
l.5 Ansteus predicto Arenfrido de terra sancti Arnulfi perticas XXIIII inter longitudinem et latitudinem;
l.6 in loco nuncupato Resioni Villa; intra potestatem sancti Gorgonii ipsaque terra his finibus terminatur;
l.7 ex uno latere; terra sancti Arnulfi, ex altero latere et ambabus frontibus; via publica.
l.8 Reddidit vero econtra isdem Arenfridus ad partem sancti Arnulfi de alodo suo; in loco qui vocatur
l.9 Marcioni Pratum, terram habentem similiter inter longitudinem et latitudinem perticas XXIIII, quae
l.10 his terminis clauditur, ex uno latere, est alodus Gozfredi, ex altero latere et una fronte, terra sancti Ar-
l.11-nulfi, ex altera fronte, alodus Flotberti. Item in alio loco qui dicitur Frodeni Scerptus, perticas inter
l.12 longum et latum XXXVIII his finibus, ex utroque latere, alodus Balduini et David fratris ejus,
l.13 ex una fronte, terra sancti Gorgonii, ex altera vero, alolus Mainonis, ea videlicet ratione
l.14 ut a die praesenti in reliquum quicquid altera pars accepit ab altera absque ulla contradi-
l.15-ctione obtineat et liberam ex his quod voluerint faciendi in omnibus habeant potestatem.
l.16 Actum Mettis publice, in monasterio Sancti Arnulfi, sub die II nonas julii, anno incarnationis Domini DCCCCLVI,
l.17 indictione XIIII, regnante Ottone rege. Feliciter.
l.18 [croix] Signum domni abbatis Anstei qui hanc commutationem fecit cum voluntate et consensu fratrum monachorum
l.19 Deo et sancto Arnulfo servientium. [croix] Signum Deodati prepositi. [croix] Vuarnaidi. [croix] Amalrici. [croix] Fredulfi. [croix] Amol-
l.20-fridi. [croix] Raimberti. [croix] Achadei. [croix] Leotardi. [croix] Gozperti. [croix] Johannis. [croix] Gonteri. [croix] Gundini. [croix] Haimonis. [croix] Haimerici.
l.21 [croix] Lanberti comitis. [colonne1] [croix] Odacari. [croix] Teutberti. [croix] Hadzonis. [colonne2] [croix] Fulchuini. [croix] Fulmari. [croix] Adelberti. [colonne3] [croix] Fulchradi. [croix] Vuigirici. [croix] Badichonis. [croix] Arnulfi.
l.22 EGO ADELARDUS CANCELLARIUS SUBSCRIPSI.

Notes

1

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 130, n° 51.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°311 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°311»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte311/. Date de mise à jour : 29/03/12.