Chartres, AD Eure-et-Loir, H 322
Numéro3107
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche256 mm
Hauteur à droite272 mm
Largeur en haut424 mm
Largeur en bas433 mm
AuteurEudes Rufus de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PERE de CHARTRES
Regeste
Texte
l.2 Dunensi prefato guerpivi episcopo, in manu Gauslini Dunensis archidiaconi, qui pro hoc ipso in capitulum Sancti [PE]TRI jussus [ab] episcopo venerat. Isdem vero archidiaconus mox ut ȩcclesiam de manu mea suscepit, Sancto PETRO eam
l.3 jussu predicti episcopi dedit, domnumque Willelmum abbatem [Sancti] Petri ibidem inde revestivit, me presente, volente et con[c]edente. P[ostea] vero venit mihi [i]n cor ut adhuc Sancto Petro aliquid de meo darem. Dedi igitur beato Petro eique servientibus
l.4 monachis medietatem omnium quȩ circa capellam habebam ad eam pertinentium, videlicet terrarum, fevorum, decimȩ et [cam]pipartis. Atrium vero quam magnum unquam fuerat vel esse debet, proprium eis et absque parte mei, similiter et
l.5 agripennos quamplures villa antiquitus habuit, proprios et sine ulla mecum communitate concessi, ita [ut neque ego] neque heres meus aliquid unquam vel in agripennis vel in atrio cujusquam consuetudinis
l.6 habeat. Hoc mihi tantum retinui quod in atrio faciet unus de servientibus meis domum ad habitandum. Granchiam [quoque] in atrio comuniter ego et monachi faciemus, cui duo servientes
l.7 ad colligendum et custodiendum decimam et campipartem messis tempore preerunt, unus meus alter monachorum, ita q[uod] et meus fac[i]et monachis fidel[i]tatem, et monachorum mihi, habebuntque duo duas gran-
l.8-chiȩ claves, ut neque serviens monachorum sine meo neque meus sine monachorum famulo intrare in granc[hiam] possit. Si tamen nobis aliquando visum fuerit ut unus scilicet tantum custos ibi habeatur,
l.9 prout utile nobis inter me et monachos judicabimus, fieri licebit. Feva etiam militum, [q]uȩ ibi sunt [ad] me pert[inen]tia, [concessi] monachis s[i m]ilites ea dare illis [volue]rint. Si vero aliquis militum fevum suum
l.10 eis vendere voluerit, nunciabunt mihi monachi. Et si ego medietatem pretii dare v[olue]ro, erit [comm]une fevum inter me [et] monachos sicut et aliȩ terrȩ. Si vero noluero, totum si emerint habebunt
l.11 monachi proprium. Similiter si quis mihi militum fevum suum vendere voluerit, nunciabo m[onachis, et si dimidium preci]um d[ederint, e]rit sicut dictum est, commune, si vero noluerint, meum si emero erit proprium.
l.12 Hoc donum sicut expositum est et divisum, fecimus ego Odo Rufus et duo filii mei m[ecum Bade]rannus et E[ust]achius, et uxor mea, et concessimus, ante altare sancti Leobini de Castro Duni. Ego vero et filii mei
l.13 predicti super ipsum altare juravimus, ipsum donum sicut divisum est nos conservaturos et [contra om]nem cal[umpni]am, si qua forte emerserit, per justiciam ubicunque opus fuerit defensuros, uxore mea idipsum fide firmante.
l.14 Rotbertus etiam de Menbrerolis et fratres ejus, nepotes mei, de quibus tenebam quicquid ad capellam habebam, donum ibidem concesserunt, Rotberto qui major erat quique terram patris sui tenebat per fidem suam pollicente
l.15 se donum monachis conservaturum, et contra omnes homines si opus fuerit excepto comite per justiciam defensurum. Hujusmodi etiam concordia de Turnisiaco et de predicta capella ibidem divisa est
l.16 concessa atque firmata. Convenit enim inter me et monachos ut facerent ȩcclesiam Tornisiaco, cujus presbiter omnes minutas decimas preter agnorum et lanȩ habeat. Reliquȩ vero decimȩ annonȩ scilicet agnorum et lanȩ
l.17 communes erunt inter monachum de Tornisiaco, et prefatam capellam. Monacus tamen de Tornisiaco neque de domo sua neque de aratro suo decimas dabit alicui. Hȩc conventio sicut supra dixi, concessa est et firmata
l.18 a me et uxore mea et filiis meis et predictis nepotibus meis, a me quidem et filiis meis, jurejurando, ab uxore mea, et a Rotberto nepote meo, per fidem. His omnibus interfuerunt ex parte mea uxor et duo filii mei, Baderannus
l.19 et Eustachius, Gaufridus de Alodo, Rotbertus de Menberolis, Willelmus et Gervasius fratres ejus, Grao Cauda Hirundinis, Ascelinus frater ejus, Paganus Diabolicus.
l.20 Ex parte monachorum, Raginaldus de Spieries, Engelardus Ridel, Lambertus Partiens Predam, Girardus Raso, Frotmundus prepositus, Paganus de Vallevilla, Girardus Moinart, Grao de Alodo, Garnerius et Grao de Sancto Hilario, Patrit, Odo portarius.
l.21 Apud Aurelianum, hoc idem concesserunt reliqui filii et filia predicti Odonis Erchembaldus, Fulco, Malbertus, Petrus, Gaufridus, Petrus, Rotrudis. Videntibus et audientibus his. Ex parte monachorum, Drocensis miles, Odo de Vi, Gaufridus de Alodo,
l.22 Willelmus Irabec, Radulfus Filiolus, Gaufridus, Petrus filius Odonis, Droco, Davit, Gislebertus, Petrus, Burdo major, Paganus serviens. Ex parte vero Odonis, Adelmus fullo, Rotbertus fullo, Rainardus, Roaldus clerici. Id ipsum concessit postea in capitulo Sancti Petri uxor Roberti
l.23 de Menbrerolis, et duo fratres Roberti milites. Cum ipsis erat quidam miles Robertus de Vetere Alona. Ex parte monachorum affuerunt Rogerius coqus, Julduinus coqus, Ivo coqus decani, Paganus major Sancti Martini, Hugo, Christianus, Radulfus scutellarius,
l.24 Cochinus de Britonisvilla. CYROGRAPHUM.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3107 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3107»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3107/. Date de mise à jour : 29/03/12.