Chartres, AD Eure-et-Loir, H 273
Numéro3106
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1024(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche284 mm
Hauteur à droite286 mm
Largeur en haut190 mm
Largeur en bas200 mm
AuteurEudes II, comte de CHARTRES
BénéficiaireClerc Lietbert, clerc, et Héribert son frère
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 omnibus sanctae Dei ȩcclesiae fidelibus nostrisque successoribus presentibus scilicet atque futuris, quia quidam
l.3 clericus vocabulo Letbertus cum fratre suo Eriberto [...22...] nostram ante presentiam
l.4 postulavit ut illis quemdam alodum pro sua [hereditate quam ha]bebant in pago Senonico, concambiassem
l.5 firmitatemque litterarum sibi corroborari fecissem, quod quidem et feci. Est autem prefatum alodum
l.6 in pago Dunensi in loco qui vocatur Agneis Villa et pertinent ad ipsum duȩ olchae
l.7 cum puteo alioque in loco campi duo, de terra arabili agripenni duo et in tertio loco ad puteum
l.8 Sichardi agripennum I, in quarto in villa quae vocatur Budelea agripennum I. Terminatur prefatum
l.9 alodum ex una parte alodo Ragenaldi, ex altera Ugonis, a tertia via publica, a quarta
l.10 terra Sancti Florentini. Dedimus etiam jamdictis personis vendendi vel dandi eum
l.11 cuicumque voluerint. Si quis vero, quod minime venturum credimus, qui contra hanc
l.12 auctoritatem insurgere voluerit aut infringere iram incurrat Dei et quod repetierit
l.13 non evincat sed judicaria potestate coactus, libram auri cu[i] litem intulerit solvat.
l.14 Quatinus autem haec carta firmior sit, manu propria cum signo crucis eam
l.15 subter firmavimus, fidelibus quoque nostris roborandam obtulimus.
l.16 [croix].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3106 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3106»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3106/. Date de mise à jour : 29/03/12.