Chartres, AD Eure-et-Loir, G 1458
Numéro3101
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/02/1031(fiabilité :édition)
LieuPoissy(lat :publice Pisciaco castro)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche318 mm
Hauteur à droite322 mm
Largeur en haut352 mm
Largeur en bas346 mm
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireChapitre cathédral de CHARTRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 regiȩ dignitatis officium exercemus. Noverit itaque sanctae Dei aecclesiae fidelium sollertia et palatinorum simul industria, qualiter ad majestatis nostrȩ mansuetudinem suplex accessit
l.3 noster a secretis Manasses comes, postulans ut auctoritatis regiae precepto quoddam opus misericordiȩ scribi et firmari annueremus, quod ille gloriosȩ virgini MARIAE genitrici Dei
l.4 ȩcclesiȩ scilicet Carnotensi ex alodis suis conferre disposuerat. Cujus salubri desiderio nequaquam contraire sed satisfacere gratanter elegimus. Est autem ipse alodus de quo supradictam elemosi-
l.5-nam facere constituit in Drocassino comitatu duobus ab ipso castro miliariis distans nomine Ulmellis. Hunc ergo cum omnibus appendiciis suis quorum hȩc sunt nomina, Campus Silvȩ, Bries-
l.6-sartus, Roserorus, Firmaticortis, et totum hoc quod de dominici villa pertinet ad illum alodum, Manasses comes supramemoratus condonat Sanctȩ MARIAE Carnotensis ȩcclesiȩ canonicorum stipen-
l.7-diis, ea ratione ut quamdiu vixerit in suos illum usus teneat, sed mater aecclesia jamdicta in bona vestitura habeat sibi de capite alodi quod est Ulmellis unum incolam, et de singulis quibusque appen-
l.8-diciis ejus prescriptis similiter unum incolam. Illa vero omnia que sibi de his retinuit nullo modo occupabit neque de sua manu foras mittet, neque per dotem neque per beneficium, quin totum ad ȩcclesiam
l.9 jam scriptam revertatur etiam in vita sua si Deus illi hanc voluntatem augendi suam elemosinam concesserit. Post suum vero decessum, totus ex integro alodus cum omnibus sibi appendentibus
l.10 excepta illa terra quam tenet Amalricus de Monteforti, sicut ille Manasses comes tenet solidum et quietum, similiter in usus canonicorum Carnotensis aecclesiȩ deveniat. Ut autem opus hoc pietatis
l.11 et ejusdem operis noticia permaneant undique stabiliora, manu mea illam firmavi, et conjunx mea Constantia regina et filii mei Henricus et Rotbertus, ipse denique Manasses comes, cujus
l.12 est haec elemosina, et frater ejus Hilduinus comes cum filiis suis Hilduino et Manasse, necnon et proceres pala[t]ii. Ego vero sigilli nostri impressione signari mandavi, ut si quis illud attaminare presumpserit,
l.13 tanquam reus majestatis qui capiti meo injuriam intulerit, [au]ri lib. XXX sanctȩ Dei genitrici MARIAE coactus persolvat, et sua presumptio cassa in perpetuum remaneat. Propter hanc autem elemosinam
l.14 Manasses comes qui eam perficit, et antecessores ejus qui inceperunt, in aecclesia memorata unam missam habeant unaquaque ebdomada.
l.15 ACTUM PUBLICE PISCIACO CASTRO. [colonne1] S. ROTBERTI REGIS. S. Constantiȩ reginȩ conjugis ejus. S. H[enrici]. S. Rotberti. S. Manassis comitis qui hanc elemosinam perfecit. S. Hilduini comitis fratris ejus. S. filiorum ejus Manassis, et Hilduini. S. Burcardi de Montemorenciaco. S. Evrardi filii Gelduini de Britogilo. [colonne2] S. Almalrici de Monteforti. S. Milonis de Caprosa. S. Maingonis. S. Guidonis Burgundelli. [colonne3] [monogramme] Evrardus monachus scripsit ad vicem Balduini signatoris. [colonne4] [sceau].
l.16 Data II nonas februarii, anno XXXV regnante ROTBERTO REGE. Feliciter.
Bibliographie
LEPINOIS (Eugène de Buchère de), MERLET (Lucien), Société archéologique d'Eure-et-Loir. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, publié sous les auspices de cette société, d'après les Cartulaires et les titres originaux, 3 vol., Chartres, 1862-1865, t. 1, p. 87-89, n° 13.
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 112, n° 88.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3101 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3101»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3101/. Date de mise à jour : 29/03/12.