Chartres, AD Eure-et-Loir, G 1453

<< < / > >>

Numéro3100

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date05/04/870(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :monasterio Sancti Dyonisii)

Régionnon déterminable

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Hauteur à droite503   mm

Largeur en haut655   mm

Largeur en bas657   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireHadebertus

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à son fidèle Hadebertus, ministerialis, divers biens situés dans le pagus de Beauvais, dont Gamaricourt.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. REGALIS CELSITUDINIS MOS EST FIDELES REGNI SUI DONIS MULTIPLICIBUS ET HONORIBUS INGENTIBUS HONORARE SUBLIMESQUE EFFICERE. PROINDE ERGO MOREM PARENTUM REGUM VIDELICET PREDECESSORUM NOSTRORUM
l.2 sequentes, libuit amplitudini nostrae celsitudinis quendam fidelem nostrum atque ministerialem, nomine Hadebertum, de quibusdam nostrae proprietatis rebus ac mancipiis honorare atque in jus proprietatis delegare. Quae siquidem res sunt sitȩ in pago Belvacensi super fluvium Mastum, villa videlicet
l.3 nomine Gulmaricurtis unacum indominicato continens mansos XIIII, ex qua olim aliquid per preceptum largitionis nostrae eidem relaxantes, cum omni nunc integritate eam illi jure proprio habendam ac possidendam pro suo nobis utili ac beneplacito famulatu concessimus. Unde hoc
l.4 altitudinis ac magnitudinis nostrae preceptum fieri et jamdicto fideli ac ministeriali nostro Hadeberto dari jussimus, per quod prenominatam villam cum omni integritate ad se pertinentium, cum terris videlicet, vineis, pratis, silvis, exitibus ac regressibus, pascuis et omnibus ad se legitime pertinentibus
l.5 unacum mancipiis utriusque sexus his nominibus, Sichero, Vuanemberto, Frotuino, Absalon, Dischembran, Vuarentramno, Ledemio, Agledulfo, Gontberto, Framengario, item Agledulfo, item Vuanemberto, Frodevino, Letmiro, Gontfredo, Tagenardo, Adelgude, Ledevia, Richildi, Letsida,
l.6 Petresida, Aifrada, Aflatgia, Bertegildi, cum filiis ac filiabus illarum eidem Hadeberto in jus proprietatis habendam concessimus. Preter haec etiam in loco qui dicitur Fraimundi lucus addimus illi ex silva bunuarium I et perticas XL pariterque de terra arabili dimidium bunuarium,
l.7 cujus sunt terminales ex una parte, terra sancti Medardi, ex alia parte, terra sancti Vedasti, item ex una parte, terra fiscalis et ex alia parte, terra ipsius Hadeberti. Haec omnia superius descripta et actenus preceptis nostrae auctoritatis prefato fideli nostro relaxata cum suis adjacentiis
l.8 ac mancipiis desuper commanentibus vel sibi legitime pertinentibus universaliter illi ad proprium largimur et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollemni more transferimus atque delegamus, eo siquidem tenore ut quicquid ex eisdem rebus ac mancipiis abhinc et in reliquum
l.9 pro sua oportunitate ac commoditatis saepedictus Hadebertus facere decreverit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi quemadmodum ex reliquis proprietatis suae rebus ac mancipiis. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas firmior habeatur ac per futura tempora diligentius
l.10 conservetur, manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione insigniri jussimus.
l.11 [chrisme] OTFREDUS NOTARIUS AD VICEM GOSLENI RECOGNOVI E[T] S[UBSCRIPSI] [ruche] [Domnus rex fieri jussit] [sceau].
l.12 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 Data [nonis] aprilis, indictione tertia, anno XXX regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum monasterio Sancti Dyonisii. In Dei nomine, feliciter. AMHN, [amen].

Bibliographie

LEPINOIS (Eugène de Buchère de), MERLET (Lucien), Société archéologique d'Eure-et-Loir. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, publié sous les auspices de cette société, d'après les Cartulaires et les titres originaux, 3 vol., Chartres, 1862-1865, t. 1, p. 71, n° 5.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 241-244, n° 336.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 2 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3100 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3100»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3100/. Date de mise à jour : 29/03/12.