Paris, AN, S 2285 n° 13

<< < / > >>

Numéro3083

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1114(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurMilon et Emeline son époused'ATTILIACO

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Milon de Attiliaco et Emeline, sa femme, vendent à l'aumônerie de Saint-Denis les coutumes qu'ils détenaient à Grandpuits.

Texte

l.1 Noverint tam presentes quam futuri quia ego Milo de Atti-
l.2-liaco et uxor mea Emelina cum filiis nostris Thoma ac Widone
l.3 et filia Helvide, fratribus meis etiam Odone et Hugone cum conjuge
l.4 sua Amelina et sororio meo Guntelmo et uxore ejus, germana
l.5 mea, Helisabet cum heredibus suis, pro salute anime nostre et antecessorum
l.6 nostrorum jure hereditario beato Dionisio concessimus instinctu Johannis mona-
l.7-chi tunc temporis elemosinarii omnes consuetudines et medietatem villicationis
l.8 quam habebam in villa Grandium Puteorum et in omni ipsorum potestate quȩ
l.9 contigerant mihi et antecessoribus meis et tenebamus a domino Turnemis. Dicebam
l.10 enim mei esse juris ut quotienscumque orationis vel alterius rei causa ad sanctum Di-
l.11-onisum pergerem, elemosinarius me et quotquot mecum haberem affluentissime
l.12 procuraret, si autem hoc facere negligeret, mecum exinde incuria mea discep-
l.13-taret. Has omnes consuetudines a me alienavi, favore Manasse domini mei, et
l.14 predictorum parentum meorum, et beati Dionisii altari donum superposui. Pro hac vero conces-
l.15-sione elemosinarius mihi XIcim libras denariorum karitative dedit, uno quoque autem
l.16 anno viginti quinque solidi Proviniensium mihi exinde pro censu in festo sancte Mariȩ sep-
l.17-tembris, persolventur. Si autem in predicto termino dati non fuerint, omni querela, omni
l.18 inimiticia postposita, cum lege decem solidorum reddantur, de cetero ipsam potes-
l.19-tatem incontaminatam omni diligentia conservabimus et in pace dimittemus. Hujus
l.20 rei ac benefitii factores et annuentes ipse Milo cum suis predictis fuerunt.
l.21 Huic conventioni testes et audientes atque querentes interfuerunt, ex parte
l.22 ejus, Petrus de Petris avunculus ejus, Ansellus, Arnulfi filius, Simon Crassus,
l.23 Radulfus de Vernoilo, Simon filius hujus, Guislebertus de Culmis, Simon et Pe-
l.24-trus frater ejus filii Odonis, Symon de Genoilo.
l.25 Ex parte vero elemosinarii beati Ariopagitȩ Dionisii extiterunt domnus
l.26 Simon abbas Culmensis et totus conventus ejus in quorum claustro hoc totum defi-
l.27-nitum est, et ipse Johannes elemosinarius cum fratribus suis monachis Odone Tortheio, Odone Bulfado,
l.28 Leonio decano, Hilduino advocato, Johanne majore ipsorum Grandium Puteorum, Henrico fratre
l.29 fratre suo, Constantio sororio ejus, Rollendo ipsius filio, Girardo de Sancto Audoeno, Hatthone
l.30 cum fratre suo Milone.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3083 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3083»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3083/. Date de mise à jour : 29/03/12.