Paris, AN, S 2205 n° 13
Numéro3070
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1089(fiabilité :étude diplomatique)
LieuLa Chapelaude(lat :apud Capellam)
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche488 mm
Hauteur à droite494 mm
Largeur en haut385 mm
Largeur en bas392 mm
AuteurRichard II, archevêque de BOURGES
BénéficiaireSAINT-DENIS DE LA CHAPELAUDE, PRIEURÉ DE SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 prophanis manibus incestum tenuerant, eundem a malis viventibus tamquam more solito violatum presumendo, inpudenter actenus tenere, quod nobis penitet nimium vidisse
l.3 conspeximus. At nunc causa Dei auctoritate sanctorumque fidelium constat, sacrilega manu pessundata, sua virtute magis sanctam aecclesiam purgatam, Deoque et suis prelatis atque
l.4 tutoribus fidem suam illesam servasse. Ob hoc enim istud interposuimus, ut ex quanta obscuritate nostram aecclesiam videlicet de Givretis esse solutam sciremus que tam etsi a Deo
l.5 regibusque Francigenis in primis Sancto Dionisio foret collata, tandem loco Capelle constituto nobis cummanentibus, laica manu prefatam aecclesiam sensimus preoccupatam. Interim gratia
l.6 Dei accidit, quod domnus Richardus Biturigensium presulatum est adeptus, qui omnem manum laicam pariter execrando omnino expulit de sancta aecclesia. Quo audito, hi qui
l.7 tenebant prefatam aecclesiam, videlicet Amelius, cognomine Gaufridus, Albertus, cognomine Hunbaldus, Wuillelmus Gascho, atque Petrus de Calmo, terrore Dei perculsi, ad archi-
l.8-episcopum Richardum venientes, ne execrati morerentur, in suis manibus sua sponte quam male tenuerant, aecclesiam protinus reliquerunt. His auditis Amelius Combonensis, a quo hi
l.9 viri more laico tenuerant, eamdem solutam ab istis invadendo arripuit, et monachos Sancti Dionisii injuste predavit, qua de re monachi Sancti Dionisii locum
l.10 Capelle tunc temporis tenentes, videlicet Ugo prior, et Galterius monachus tendentes ad archiepiscopum fecerunt clamorem de Amelio Cambonense, qui res sancti Dionisii injuste ceperat,
l.11 et aecclesiam a fiscalibus suis eis concessam invaserat. Quo audito, domnus Richardus misit prefato Amelio litteras suas sigillatas, submonens eum quasi parrochianum suum,
l.12 ut monachis Sancti Dionisii faceret rectum in curia sua de invasione quam injuste fecerat, Amelius vero, visis litteris, videns se diutius non posse resistere, venit in
l.13 curia domni Richardi apud Capellam cognoscens et confitens reatum suum. Et quia aecclesiam diu injuste tenuerat, pro emendacione forisfactorum, quam
l.14 monachis Sancti Dionisii fecerat, et ut inpetraret indulgentiam ab ipso archiepiscopo et a monachis, dimisit aecclesiam liberam et absolutam. Concessit etiam Deo et sancto
l.15 Dionisio in manu Richardi archipresulis, ut quidquid homines cujuscumque conditionis essent, sive servus, sive liber, seu clericus, seu laicus, qui habebant fiscum ejus,
l.16 in omni possessione tantum castelli de Domarac, vel in parrochia de Givretis, darent Deo et sancto Dionisio, monachi Capelle, perpetuo jure tenerent. Ut autem
l.17 hoc donum firmius et certius esset, ipse Amelius jussit inde fieri cartam et proprio sigillo archiepiscopi sigillari. Hoc actum est apud Capellam in manu Richardi archipresulis,
l.18 regnante Philippo rege. S. Richardi archiepiscopi. S. Ugonis prioris. S. Rotgerii monachi. S. Galterii monachi. S. Rotgerii capellani. S. Rainmundi sacerdotis. S. Aimelici clerici.
l.19 S. Bernardi clerici. S. Martini prepositi. S. Constancii cellararii. S. Amelii qui hoc donum fecit. S. Petri sacerdotis Botha. S. Amelii de Domairac. S. Gaufredi de Busseria. S.
l.20 Amelii Duridentis. S. Rotgerii Pulcri Hominis, et alii plures legitimi testes qui interfuerunt.
l.21 [sceau].
Bibliographie
CHAZAUD (M.-A.), Fragments du cartulaire de la Chapelle-Aude, Moulins, 1860, p. 63, n° 29.
VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 12, n° 11.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°3070 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3070»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3070/. Date de mise à jour : 29/03/12.