Paris, AN, L 840 n° 87

<< < / > >>

Numéro3069

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1089(fiabilité :étude diplomatique)

LieuLa Chapelaude(lat :apud Capellam Sancti Dionisii)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche565   mm

Hauteur à droite569   mm

Largeur en haut415   mm

Largeur en bas413   mm

AuteurRichard II, archevêque  de  BOURGES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Richard II, archevêque de Bourges, confirme l'accord par lequel les moines de Saint-Denis abandonnent à Ermengarde, épouse d'Ameil de Chambon, l'usufruit des biens donnés par Geoffroi Gaudeth, frère d'Ermengarde, et Amblard Gaudeth, son père.

Texte

l.1 Richardus Dei gratia aecclesie Bituricensis humilis minister omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus dinotescere volo quod Amblardus, cognomine Gaudeth, pro salute anime
l.2 sue aecclesiam Sancti Dionisii de Capella aedificavit, et a fundamentis quamdiu vixit fidelis fundator extitit, et multis donis eam sublimavit. Mortuo quoque Amblardo
l.3 filius ejus Gaufredus post eum successit, et per multos annos terram suam tenuit. Postea namque voluit ire in peregrinatione, quod et fecit. Noluit degenerare cupiensque subsequi
l.4 vestigia patris sui, ut est patens causa, multa dona sancto Dionisio devote distribuit, sicut notificaverunt privilegia sancti Dionisii, et testes idonei subtus asscripti, scilicet
l.5 Rogerius Rufus, Rotgerius de Domarac, Bernardus Balbus, Helias de Porta, Giraldus de Porta, Rogerius de Alba Terra, Gosbertus cellararius et multi alii. Post multum vero temporis
l.6 Amelius de Schanbuns, et Ermengardis uxor ejus, soror Gaufredi Gaudeth, videntes Goffredum non redire, et existimantes eum mortuum esse, insurrexerunt adversum monachos
l.7 Sancti Dionisii, calumpniantes donum quod Amblardus Gaudeth, et Goffredus filius ejus fecerant, dicentes non ita esse factum, sicut monachi dicebant. Unde statuerunt diem, ut venirent ad
l.8 judicium. Cunvenerunt igitur statuta die apud Uriacum, in presentia domni Hunbaldi senioris, aliorumque procerum suorum. Certantibus itaque et altercantibus diutius, monachis et Amelio
l.9 et Ermenguarde uxore sua, ipse domnus Hunbaldus, et reliqui proceres, rogaverunt priorem et monachos, et laudaverunt ut partem donorum, que Amblardus et Goffredus fecerant, di-
l.10-mitterent Ermenguardi, tali conventu ut quamdiu ipsa viveret, haberet, post mortem vero suam monachi perhenniter sine calumpnia omnia possiderent. Monachi vero licet inviti
l.11 et coacti dimiserunt Ermenguardi quandam partem donorum, scilicet medietatem terre, et silvarum de Faia, et de quarta parte quam habebant in decima de Noto medietatem
l.12 et totum quod habebant in bosco do Erec, tali tamen condicione fecerunt, ut quod ipsa Ermenguardis concesserat in manu domni Hunbaldi ceterorumque procerum, illud idem concederet in
l.13 manu mea, sub cujus defensione et tuicione erat monasterium Capelle Sancti Dionisii, quod et ipsa Ermenguardis, et Amelius maritus ejus, concesserunt. De pedagio vero quod monachi
l.14 emerant de Gaufredo Gaudeth CCCtis La solidis Lemovicensis monete, et quod injuste et per violentiam sancto Dionisio substratum erat, dixerunt monachi se nullo modo
l.15 dimissuros, sed se tempus expectaturos, quo possent justiciam habere. Evolutis itaque paucis diebus me conmorante apud Capellam, monachi Capelle mandaverunt Amelio
l.16 et Ermenguardi uxori sue, ut venirent in presentiam meam concessuri conventum quem fecerant apud Uriacum in manu Hunbaldi Uriacensis. Quod et ipsi fecerunt.
l.17 Ego itaque Richardus archiepiscopus auditis utriusque partis racionibus, letis etiam cartis de donis que fecerant Amblardus et Goffredus, et audita laudacione quam
l.18 fecerant Hunbaldus Uriacensis dominus et proceres ejus adjudicavi, inde cartam fieri, et mei proprii sigilli inpressione signari, precipiens contra cartam sigillatam, aliam
l.19 cartam fieri, et reddi Amelio et Ermenguardi uxori sue. Hoc actum est apud Capellam Sancti Dionisii, tempore Francorum Philippi regis, sicut viderunt testes prenotati,
l.20 et plures alii subscripti. S. Richardi archiepiscopi Bituricensis. S. Hunbaldi Uriacensis. S. Andree archidiaconi. S. Erberti archidiaconi. S. Ugonis
l.21 prioris. S. Emenonis prepositi. S. Rogerii capellani. S. Raimundi sacerdotis. S. Helie filii Hunbaldi Uriacensis. S. Amblardi Guillebaudi.
l.22 S. Rogerii Malevicini. S. Hunbaldi de Agia. S. Bernardi Papechin. S. Petri Beraldi. S. Stephani de Domerac. S. Rorgonis de Uriaco.
l.23 SIGNUM AUGISI QUI HANC CARTAM SCRIPSIT.
l.24 [sceau].

Bibliographie

FELIBIEN M, Histoire de l'abbaye royale de Saint-Denys en France, Paris, 1706, p. 90, n° 119.

VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 13, n° 12.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3069 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3069»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3069/. Date de mise à jour : 29/03/12.