Paris, AN, S 2205 n° 9
Numéro3068
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/06/1089(fiabilité :artem)
LieuLa Chapelaude(lat :apud Capellam Sancti Dionisii)
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche380 mm
Hauteur à droite384 mm
Largeur en haut402 mm
Largeur en bas405 mm
AuteurRichard II, archevêque de BOURGES
BénéficiaireSAINT-DENIS DE LA CHAPELAUDE, PRIEURÉ DE SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 regnare. Quapropter ego Richardus aecclesie Bituricensis Dei gratia archiepiscopus constitutus, dinotescere volumus tam presentibus quam futuris, qualiter se sociavit monasterio Capelle quidam
l.3 miles nomine Rodulfus de Floriniaco. Veniens ergo in presentiam nostram, humiliter postulans et deprecans nos, et monachos Capelle, ut causa misericordie concederemus ei societatem
l.4 et beneficium aecclesie nostre. Nos vero videntes ejus bonam devocionem adquievimus peticioni sue, fecimus sicut requisierat tali modo ut, quamdiu viveret, haberet victum et vestitum,
l.5 et si vellet ȩssȩ monachus, fieret monachus. Postea namque ipse Radulfus dedit Deo et sancto Dionisio et monasterio Capelle medietatem tocius alodii de Floriniaco, quod erat
l.6 suis juris jure hereditario, ubicumque esset, sive in terris, sive in vineis, sive in pratis, sive in silvis, sive in aquis, sive in casamentis. Alia autem medietas hujus alodii erat Joscelmi
l.7 fratris Rodulfi prenominati, qui Joscelmus hoc donum, quod frater suus fecerat, concessit, et confirmavit. Illud tamen sibi retinens, ut de filio suo nomine Rogerio faceremus monachum,
l.8 quod et fecimus cum augmento quod nobis fecit. Augmentavit enim nobis, et tribuit medietatem terre de Varena, que est inter publicam viam, et fontem de Verno, et medietatem
l.9 molendini de Nerunda. Fuit quoque conventus de hoc alodio, inter monachos et Joscelmum, ut si unus eorum vel monachi, vel Joscelmus, et sui vendere aut pignerare vellet, alter
l.10 alterum submoneret, et super eum nemo habere posset, et si retinere nollet, venderet aut pigneraret cui vellet. Hoc factum est apud Capellam Sancti Dionisii, in
l.11 vigilia sancti Johannis Baptiste, regnante Philippo Francorum rege. Conventione autem facta, ut hoc donum esset certum, et per futura secula ne videretur apocrifum,
l.12 jussibus inde cartam fieri, et nostro proprio sigillo sigillari.
l.13 S. Richardi archiepiscopi. S. Rogerii archidiaconi de Sancto Desiderato. S. Gaufredi archipresbiteri. S. Ugonis prioris. S. Rotgerii capellani. S. Raimundi
l.14 sacerdotis. S. Bernardi clerici. S. Hunbaldi Uriacensis. S. Petri de Sancto Caprasio. S. Bernardi Balbi. S. Rogerii Baratonis. S. Petri Beraldi.
l.15 S. Rodulfi de Floriniaco. S. Joscelmi fratris sui. S. Johannis de Napsiniaco. S. Constancii Moret. S. Bernardi Bastardi. S. Gaufredi Rafini. S.
l.16 Geraldi de Chaumel. S. Martini servientis. S. Constancii cellararii. S. BENEDICTI QUI HANC CARTAM SCRIPSIT.
l.17 [sceau].
Bibliographie
CHAZAUD (M.-A.), Fragments du cartulaire de la Chapelle-Aude, Moulins, 1860, p. 65-67, n° 30.
VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 13, n° 13.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3068 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3068»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3068/. Date de mise à jour : 29/03/12.