Paris, AN, K 20 n° 5/5
Numéro3067
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date01/06/1082(fiabilité :édition)
LieuMassay(lat :apud Masciacum)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche474 mm
Hauteur à droite478 mm
Largeur en haut518 mm
Largeur en bas526 mm
AuteurRichard II, archevêque de BOURGES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 possessorum prave degentium, morte preveniente conmutantur, vel eversione aedificata diruuntur, que per excellentiam sui auctoris, clementi respectu, tenaci vigore substituuntur, ut ait scriptura, quia quecumque voluit
l.3 et qualiter voluit, fecit. Ex his igitur que Romani pontifices et nobiles Francorum reges sacris ordinibus Deo famulantibus delegaverunt, plura ab ipsis preordinatis servitoribus amissa esse referuntur, que etiam apostolicorum virorum
l.4 decretis et sanctionibus excommunicationum sanctorum locorum servitoribus reintegrantur. Dagobertus ergo, nobilissimus Francorum rex, Sancti Dionisii aecclesie fidelissimus fundator, aecclesiis et curiis, multisque honoribus ipsam aecclesiam dotali
l.5 dignitate ditavit, aliique successores sui eandem innumeris donis amplissime sublimaverunt. Ex quibus, post mortem Karoli magni, Humgris divina permissione Francorum fines invadentibus, multa vel diruta vel amissa ȩssȩ in-
l.6-juste referuntur, inter que multa monasteria vastaverunt, incenderunt, et res sancti Dionisii aliquantulum destruxerunt quas habebat in Bituricensi provincia aliisque diversis provinciis. Rainerius vero abbas Sancti Dionisii longo tempore
l.7 post diligentissime perscrutans privilegia ipsius monasterii, multa que erant juris sancti Dionisii esse amissa cognoscens, Romamque adiens, Alexandrum papam qui tum apostolatum regebat expeciit, ut apostolica
l.8 auctoritate ea que in suis privilegiis sancti Dionisii fuisse dinoscebantur, aecclesiastica potestate sancto Dionisio restitueret. Quapropter ipse Alexander, viso privilegio domni Stephani pape, in quo concesserat sancto
l.9 Dionisio perpetuo jure nullam aliam aecclesiam, nullamque personam, res sancti Dionisii posse habere, etiam si probare poterit se annorum XXXa spatio vel multo ampliori possedisse, quamvis consuetudinis sit, omnem aecclesiam quod eo spatio
l.10 possederit non posse amittere. Lectis etiam privilegiis ceterorum antecessorum suorum, et Dagoberti regis excellentissimi aliorumque regum, nobis mittens litteras cum sigillo suo quibus nos conjuravit et per obedientiam
l.11 quam Deo et sancto Petro sibique debebamus commonuit ut omnes aecclesias, seu terras, vel possessiones, que sub sigillatione Romanorum pontificum, et Dagoberti regis successorumque suorum aecclesie Sancti Dionisii fuisse comprobarentur
l.12 in nostro archiepiscopatu omnia sancto Dionisio in quantum valeremus, restauraremus, commonendo, compellendo, excommunicando, tam laicos quam etiam clericos, qui res sancti Dionisii injuste possidebant. Quamobrem, perlectis
l.13 litteris domni Alexandri pape, visis etiam privilegiis sancti Dionisii, que fecerant Romani pontifices et Francie reges, perpendendo quoque Deo ingratum ȩssȩ resistere justicie, faciendoque quod justum est, obediendo etiam preceptis
l.14 domni pape, cum consilio clericorum nostrorum et ministrorum ipsarum aecclesiarum, reddimus et restituimus sancto Dionisio multa que prius diu quiete possederat, postea vero injuste perdiderat, scilicet Ruliacum cum omnibus appendiciis
l.15 suis, aecclesiam de Gerno, aecclesiam de Gozia, aecclesiam de Vicopleno, aecclesiam de Casimansi, aecclesiam de Aldo, aecclesiam de Pelolio et campum dominicum prope aecclesiam positum, aecclesiam de Napsiniaco, aecclesiam de Malliaco, aecclesiam de Duabus
l.16 Casis, aecclesiam de Stivaliculis, aecclesiam de Givretis, aecclesiam de Argenteria, aecclesiam de Vallo, aecclesiam de Lanatico, aecclesiam de Umreziaco, aecclesiam de Noto, aecclesiam de Archiniaco.
l.17 De hac igitur restauracione hanc cartam fieri jubemus et sigillo nostro proprio sigillari, videntibus et audientibus istis: Warmundo abbate Dolensi, Walterio abbate Millebecci, Sulpicio abbate Masciacensis, Giraldo abbati
l.18 Exodunensi, Hunbaldo abbate Virsionensi, Emenone preposito Cambonensi, Ugone archidiacono Bituricensi, Matheo cantore Sancti Stephani, Euvardo decano Sancti Stephani, Iterio archidiacono Burbunensi, Erberto archidiacono
l.19 de Castra, Petro prior de Castra, Rogerio archidiacono de Sancto Desiderato, Andrea archidiacono, Goffredo archipresbitero, Giraldo archipresbitero de Iricione, Ugone priore de Capella, Zacharias priore
l.20 Britonice, Alberto monacho Sancte Valerie, Wuillelmo monacho Sancti Dionisii. Hoc actum est apud Masciacum, vigilia Ascensionis Domini, regnante Philippo rege. SIGNUM AUGISI QUI HANC CARTAM SCRIPSIT.
l.21 [sceau].
Bibliographie
CHAZAUD (M.-A.), Fragments du cartulaire de la Chapelle-Aude, Moulins, 1860, p. 47-49, n° 20.
GANDILHON (Alfred), Catalogue des actes des archevêques de Bourges antérieurs à l'an 1200, Paris, 1927, p. 33, n° 50.
VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 218-220, n° 6.
GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 129-130, n° 24.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3067 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3067»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3067/. Date de mise à jour : 29/03/12.