Paris, AN, K 20 n° 5/3

<< < / > >>

Numéro3065

Fiabilité de l'actedouteux

Genrenotice

Date17/05/1075(fiabilité :édition)

LieuLa Chapelaude(lat :apud Capellam)

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche515   mm

Hauteur à droite520   mm

Largeur en haut486   mm

Largeur en bas492   mm

AuteurRichard II, archevêque  de  BOURGES

BénéficiaireSAINT-DENIS DE LA CHAPELAUDE, PRIEURÉ DE SAINT-DENIS

Regeste

Richard II, archevêque de Bourges, Humbaud d'Uriel et les moines de La Chapelaude concluent une convention au sujet des droits qu'Humbaud et les moines auront en commun sur les trois foires de La Chapelaude.

Texte

l.1 Noscant omnes intra sinum matris aecclesiȩ coadunati, et omnes quos christiana conmendat fides, tam presentes quam futuri, quia Richardus, Bituricensis archiepiscopus, volens augmentare et amplificare omnes res sancti DIONISII,
l.2 precipue Capellam in Monte Julano fundatam, in episcopatu suo constructam, que erat juris sancti Dionisii, sicut Aymo Bituricensis archipresul, predecessor suus, decreverat et preceperat fieri nundinam, que vulgo vocatur
l.3 feria, apud Capellam consuetudinarie prima ebdomada quadragesime, ita et domnus Richardus successor ejus, jussit et decrevit fieri nundinam que vulgo vocatur feria apud Capellam consuetudinarie die Ascensionis
l.4 dominice, et in festivitate SANCTI DIONISII. Perpendens autem archiepiscopus Hunbaldum Uriacensem dominum terre, accipere pedagium de publica via, que transit per Capellam, et custodiam et defensionem ipsius Hunbaldi esse utilem et
l.5 necessariam venientibus ad feriam et redeuntibus, placitavit cum Hunbaldo, ut et Hunbaldus mitteret in commune, cum monachis Capelle pedagium de tribus nundinis ab una dominica, ab hortu solis, usque ad alteram
l.6 dominicam, ad occasum solis, non quod monachi possent dicere quod Hunbaldus haberet aliquid de monachis in pedagio, et monachi mitterent in commune cum Hunbaldo reditus de tribus nundinis, ab una dominica, ab hortu solis, usque
l.7 ad alteram dominicam, ad occasum solis, non quod Hunbaldus posset dicere, quod monachi haberent aliquid de Hunbaldo, vel in villam, vel in reditibus, scilicet pedagium, leidas, falsas monetas, latrocinia, et omnia forisfacta
l.8 que fierent in feria. De omnibus vero aliis reditibus Capelle, quoquomodo monachi possent augmentare sua, et in villa, et in feria, ita exclusum est ut nichil omnino acciperet Hunbaldus nec aliquis de genere suo, preter
l.9 tantum in reditibus nundinarum, videlicet pedagio, leidis, falsis monetis, latrociniis, et ceteris forisfactis que fierent in tribus nundinis, sicut in precepto regis continetur. Concesserunt etiam archiepiscopus et Hunbaldus
l.10 quod si quis aliquem venientem ad nundinas aut redeuntem disturbaret et emendare nollet, si justificare possent, et illum et omnes alios forisfactores quoscumque possent ad judicium venire compellere et facere rectum
l.11 in curia sua, et in curia monachorum. Decreverunt quoque archipresul et Hunbaldus et monachi, consilio et consensu obtimatum terre, ut quicumque leidam non redderet qui reddere deberet, LX solidos emendaret. Si aliquis aliquem
l.12 feriret fuste vel pugno, totidem. Si aliquis causa feriendi gladium evaginaret in feria vel in villa, LX solidos emendaret. Si cum gladio evaginato ictum faceret C solidos. Si interficeret, CCC solidos. Ista emenda-
l.13-buntur Hunbaldo et monachis, et quibus injuria facta fuerit, tantum emendabitur quantum eis justo judicio donabitur. Si falsam monetam, aut argentum, aut aliam fraudem qua alios deciperet, ad nundinas adferens
l.14 aliquis inveniretur, corpus illius caperetur, et omne quod secum haberet illi auferretur, et illi quem defraudaverat catallum redderetur, et de fraudatore et de omnibus aliis forisfactoribus in eadem villa conpetens
l.15 justicia, consilio monachorum et Hunbaldi, fieret. Si justicia facienda esset de aliqua infami persona apud ipsam Capellam, Hunbaldus et servientes sui, et servientes monachorum facerent justiciam. Si autem re-
l.16-demptio pro forisfacto data fuerit, dividatur inter monachos et Hunbaldum. Si vero vel monachi vel servientes sui, ceperint aliquem latrocinantem vel quolibet aliud forisfactum, facientem in nundinis, et miserint
l.17 in carcere, vel monachi in suo, vel Hunbaldus in suo, sit commune inter monachos et Hunbaldum omne quod lucrabitur de forisfactore. Si etiam aliqua discordia horta fuerit inter eos qui venerunt ad nundinas causa
l.18 vendendi et emendi, in curia sancti DIONISII, et in presentia prioris et Hunbaldi dijudicetur. Sin autem vel prior vel Hunbaldus defuerit, ante illum qui presens erit, sive priorem, sive Hunbaldum, contentio diffiniatur,
l.19 et proficuum quod inde acciderit, inter monachos et Hunbaldum, dividatur. Decretum est etiam quod si aliquis fecisset aliquod alicubi forisfactum veniens ad nundinas, neque in villa, neque extra villam caperetur,
l.20 nisi forte illud forisfactum in ipsa villa, vel in nundinis perpetrasset, excepto quod si alicui res sua furata fuerit vel ablata in treuga Dei, et forisfactor in nundinis inventus fuerit, ille qui perdi-
l.21-derat rem suam habeat, si vendita non fuerit, et forisfactor sit salvus, quia in nundinis inventus fuit. Si autem res vendita fuerit, et emptor legitime probaverit se nescire illum esse latronem de quo
l.22 emerat, nec illam rem fuisse ablatam in treuga Dei, habebit rem suam et reddet emptori, tantum quantum dedit. Fuit quoque conventus, ut quot servientes mitterent monachi ad consuetudines ferie recipiendas,
l.23 tot mitteret et Hunbaldus, ita ut et servientes monachorum jurarent Hunbaldo, et servientes Hunbaldi jurarent monachis se portaturos fidelitatem monachis et Hunbaldo de reditibus nundinarum. Et si vel monachi,
l.24 vel servientes sui, vel Hunbaldus, vel servientes sui, alii aliis aliquam de supradictis facerent injuriam, plus accipiendo quam non deberent, infra XIIII dies qui plus accepisset, alii catallum tantum redderet. Si autem unus
l.25 ex illis qui accipiunt reditus de nundinis, vel de servientibus Hunbaldi, fecerit latrocinium de reditibus dominorum, et poterit probari, emendabit tantum catallum et talem legem qua vixerit,
l.26 sive sit liber, sive servus, sive colibertus, ita ut non sit amplius serviens, nec monachis, nec Hunbaldo, de reditibus nundinarum. Statuerunt quoque quod si aliqua dissensio forte inter monachos, et Hunbaldum, de istis convencionibus
l.27 oriretur, prius inter finitimos viros, apud Capellam utrum corrigi posset diligenter discuteretur, sin autem, in curia archiepiscopi dijudicaretur. Promisit etiam Hunbaldus cum juramento, in manu et presentia domni
l.28 Richardi archipresulis, et IIo filii sui, Hunbaldus et Helias, ut de omnibus illis qui aliquod forisfactum facerent, venientibus ad nundinas et redeuntibus, ipsi essent judices et vindicatores ad honorem et utilitatem monacorum
l.29 et sui et illorum quibus facta fuerit injuria, de quibuscumque possent. De quibus autem illi non possent, archiepiscopus et successores sui essent judices et vindicatores. Ut autem hec constitucio firmior et durabilior esset,
l.30 voluerunt et jusserunt archiepiscopus et Hunbaldus et monachi, fieri inde duas cartas, quarum unam haberet Hunbaldus, alteram monachi, proprio sigillo Bituricensis archipresulis sigillatam.
l.31 Hec conventio facta est apud Capellam, die dominica post Rogaciones, regnante Philippo rege, anno ab incarnacione Domini MLXV. S. Richardi archipresulis. S. Ugoni prioris.
l.32 S. Rogerii monachi. S. Rogerii capellani. S. Aimerici clerici. S. Martini servientis. S. Stephani de Domairac. S. Rannulfi Sirvent. Isti sunt ex parte monachorum.
l.33 Ex parte Hunbaldi sunt isti: S. Hunbaldi senioris, S. Hunbaldi junioris, S. Helie, S. Aimerici de Guiranda, S. Giraldi sacerdotis de Chairol, S. Hunbaldi de Agia, S. Petri de Sancto Caprasio,
l.34 S. Wuillelmi de Paciaco, S. Petri Pontoni, S. Stephani Bordet. S. AUGISII QUI HANC CARTAM SCRIPSIT. Quamplures alie legitime persone interfuerunt.
l.35 [sceau].

Bibliographie

CHAZAUD (M.-A.), Fragments du cartulaire de la Chapelle-Aude, Moulins, 1860, p. 32, n° 16.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 182-184, n° 291.

VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 246-250, n° 14.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3065 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3065»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3065/. Date de mise à jour : 29/03/12.