Paris, AN, K 20 n° 4

<< < / > >>

Numéro3060

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date01/08/1068(fiabilité :texte)

LieuSenlis(lat :Silnectis palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche815   mm

Largeur en bas598   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Philippe Ier, roi de France, à la prière de l'abbé de Saint-Denis et à la suite d'un procès qui s'était élevé entre le monastère de Saint-Denis et l'évêque de Paris, confirme les privilèges concédés audit monastère par les rois de France, l'évêque Landri et les souverains pontifes.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUAE TRINITATIS. PHILIPPUS DEI GRATIA FRANCORUM REX PRESENTIBUS ET FUTURIS IN PERPETUUM. QUONIAM UNIVERSIS IN ORBE REGIBUS, QUIBUS OMNIPOTENS CREATOR HUMANAM REM PUBLICAM REGENDAM DISTRIBUIT
l.2 propositum constat in commune justitiam colere, recta judicare populisque subditis quibus imperant juste consulere, dignum est et utile ut nos, quos ad regni fastigium regum rex et omnium dominus dignatus est at
l.3 tollere, ea quae sibi sunt placita debeamus cogitare. Quod quidem tunc aequitatis assensu nos factum ire putamus, si leges a Deo mortalibus inspiratas et antiquorum regum predecessorum nostrorum constitutiones,
l.4 decreta, dispositiones, sed et episcoporum et apostolicorum Romanorum pontificum mandata inviolabiliter servemus, et in diebus nostris eadem auctoritatis nostrae vigore roboremus. Ministri siquidem regni Dei sumus
l.5 in hoc ipsum illi servientes. Quapropter noverit presentium futurorumque universitas, quod fidelissimus [noster Raynerius] abba et monachi monasterii ter beati Dyonisii martyris peculiaris patroni nostri, adierunt
l.6 serenitatem nostram humiliter obsecrantes, ut sicut antiqui et gloriosissimi Francorum reges, Dagobertus, Hludovius, Theodericus, Childericus, Pippinus, Karolus magnus imperator, Hludovicus pius, Karolus
l.7 calvus, et reliqui quique usque ad nostra tempora idem monasterium jam predicti sancti decretorum suorum sanctionibus contra iniquorum pervasionem muniverant, atque episcoporum et apostolicorum consensu et auctoritate
l.8 postulatione regia plenissime roborari poposcerant, ita nos Dei nostri voluntatem in omnibus sequentes et illos predecessores nostros in hoc fideliter imitantes, nostram illi monasterio
l.9 adderemus, immo nostra sanctione illorum roboraremus. Et quoniam in diebus nostris inter episcopum clerumque Parisiensem et abbatem prefati monasterii monachosque orta quaedam
l.10 contentio fuerat, episcopo et clero sibi volentibus in supradicto monasterio Sancti Dyonisii contra leges atque decreta supramemorata, quasdam consuetudines usurpare, et abbate et
l.11 monachis contra sese defendentibus regum et apostolicorum supradictorum prolata auctoritate cujus videlicet contentionis causa coram obtimatibus regni nostri et in nostra presentia
l.12 sepe ventilata, sed quia magis ordinis aecclesiastici videbatur esse quam popularis, nostra permissione in audientia Romani pontificis, Alexandri, perlata et finita erat, nos demum
l.13 justitie faventes diffinitȩ cause consensus nostri vigorem prestaremus. Igitur fidelium nostrorum atque palatinorum usi consilio et hoc prospicientes ipsi aecclesiae et habitantibus in ea sive
l.14 pertinentibus ad eam utile fore non solum in presenti sed et in futuro regum seu imperatorum Dagoberti, Hludovii, Theoderici, Childerici, Pippini, Karoli magni, Hludovici, Karoli
l.15 calvi, et reliquorum quia fuerunt ante nos decreta sed et Sancti Landerici Parisyorum quondam episcopi privilegium et gallicanorum episcoporum seu apostolicorum Romanorum ponti-
l.16-ficum privilegia, sancti et egregii martyris Dyonisii monasterio olim indulta, per hanc preceptionis nostrȩ paginam decernimus in perpetuum conservanda. Et ut sine ulla per-
l.17-turbatione vel inquietudine episcopi Parisyensis clericorumve ejus fratres ibidem omnipotenti Deo valeant famulari, et pro nobis ipsis et stabilitate regni nostri atten-
l.18-tius deprecari, omnino generales eorum accessus ad monasterium prohibemus fieri et communes stationes ab eisdem, ne inde prava consuetudo subrepat aliquando,
l.19 in eodem sepefato monasterio cȩlebrari, qualiter sicut est in ejus monasterii privilegiis constitutum, in aevis temporibus maneat inviolatum. Si quis autem contra
l.20 hanc preceptionis et auctoritatis nostrae paginam senserit, quicumque ille fuerit, cujuscumque nominis et honoris, aetatis et potestatis, gradus et ordinis, et eam vel
l.21 in magno vel in minimo infringere voluerit, et id quod cupit non efficiat, et ad aerarium nostrae domus XII libras ex auro purissimo coactus addat, et
l.22 insuper reus majestatis habeatur, et ut profanus ab omnibus nisi satis pro emendatione fecerit, computetur. Ut igitur hoc decretum a nobis promulgatum
l.23 pleniorem obtineat vigorem, nostra manu subter apposito signo roboravimus, atque fidelibus nostris presentibus roborandum tradidimus, nostrȩque imagi-
l.24-nis sigillo insuper assignari jussimus.
l.25 SIGNUM PHYLIPPI INCLITI ET SERENISSIMI [monogramme] [croix] FRANCORUM REGIS.
l.26 [croix] PETRUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS RELEGIT ET SIGILLAVIT [ruche]. [sceau].
l.27 [croix].
l.28 DATA KALENDIS AUGUSTI, ANNO OCTAVO REGNANTE PHYLIPPO GLORIOSO REGE, AB INCARNATIONE AUTEM DOMINI MILLESIMO LXVIII, INDICTIONE VI. ACTUM SILNECTIS PALATIO REGIO. IN DEI NOMINE, FELICITER. AMEN.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 178-179, n° 287.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 114-117, n° 40.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3060 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3060»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3060/. Date de mise à jour : 29/03/12.