Paris, AN, K 20 n° 4bis
Numéro3059
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date01/08/1068(fiabilité :texte)
LieuSenlis(lat :Silnectis palatio regio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche812 mm
Hauteur à droite808 mm
Largeur en haut590 mm
Largeur en bas592 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 distribuit, propositum constat in commune justitiam colere, recta judicare, populisque subditis quibus imperant juste consulere, dignum est et utile ut nos quos ad regni fastigium regum
l.3 rex et omnium dominus dignatus est attollere, ea quae sibi sunt placita debeamus cogitare. Quod quidem tunc aequitatis assensu nos factum ire putamus, si leges a Deo
l.4 mortalibus inspiratas, et antiquorum regum predecessorum nostrorum constitutiones, decreta, dispositiones, sed et episcoporum et apostolicorum Romanorum pontificum mandata in-
l.5-violabiliter servemus et in diebus nostris eadem auctoritatis nostrae vigore roboremus. Ministri siquidem regni Dei sumus in hoc ipsum illi servientes. Quapropter
l.6 noverit presentium futurorumque universitas, quod fidelissimus noster Raynerius abba et monachi monasterii ter beati DYONISII martyris peculiaris patroni nostri, adierunt
l.7 serenitatem nostram humiliter obsecrantes, ut, sicut antiqui et gloriosissimi Francorum reges Dagobertus, Hludovius, Theodericus, Childericus, Pippinus, Karolus magnus
l.8 imperator, Hludovicus pius, Karolus calvus, et reliqui quique usque ad nostra tempora idem monasterium jam predicti sancti decretorum suorum sanctionibus contra iniquorum
l.9 pervasionem muniverant, atque episcoporum et apostolicorum consensu et auctoritate postulatione regia plenissime roborari poposcerant, ita nos Dei nostri voluntatem in omnibus
l.10 sequentes et illos predecessores nostros in hoc fideliter imitantes, nostram illi monasterio adderemus, immo nostra sanctione illorum roboraremus. Et quoniam in diebus nostris inter episcopum
l.11 clerumque Parisiensem et abbatem prefati monasterii monachosque orta quaedam contentio fuerat, episcopo et clero sibi volentibus in supradicto monasterio Sancti Dyonisii contra leges atque
l.12 decreta supramemorata, quasdam consuetudines usurpare, et abbate et monachis contra sese defendentibus regum et apostolicorum supradictorum prolata auctoritate, cujus
l.13 videlicet contentionis causa coram obtimatibus regni nostri et in nostra presentia sepe ventilata, sed quia magis ordinis aecclesiastici videbatur esse quam popularis, nostra permissione in
l.14 audientia Romani pontificis Alexandri perlata et finita erat, nos demum justitiae faventes diffinitȩ causae consensus nostri vigorem prestaremus. Igitur fidelium nostrorum atque
l.15 palatinorum usi consilio et hoc prospicientes ipsi aecclesiae et habitantibus in ea sive pertinentibus ad eam utile fore non solum in presenti sed et in futuro, regum seu imperatorum, Dagoberti, Hludo-
l.16-vii, Theoderici, Childerici, Pippini, Karoli magni, Hludovici, Karoli calvi, et reliquorum qui fuerunt ante nos, decreta, sed et Sancti Landerici Parisiorum quondam episcopi privilegium et
l.17 gallicanorum episcoporum, seu apostolicorum Romanorum pontificum privilegia, sancti et egregii martyris Dyonisii monasterio olim indulta, per hanc preceptionis nostrȩ paginam decernimus in perpetuum conservan-
l.18-da. Et ut sine ulla perturbatione vel inquietudine episcopi Parisiensis clericorumve ejus fratres ibidem omnipotenti Deo valeant famulari, et pro nobis ipsis et stabilitate regni nostri attentius de-
l.19-precari, omnino generales eorum accessus ad monasterium prohibemus fieri, et communes stationes ab eisdem, ne inde prava consuetudo subrepat aliquando in eodem sepefato mona-
l.20-sterio cȩlebrari, qualiter, sicut est in ejus monasterii privilegiis constitutum, in aevis temporibus maneat inviolatum. Si quis autem contra hanc preceptionis et auctoritatis
l.21 nostrae paginam senserit, quicumque ille fuerit, cujuscumque nominis et honoris, ȩtatis et potestatis, gradus et ordinis, et eam vel in magno vel in minimo infringere voluerit,
l.22 et id quod cupit non efficiat, et ad aerarium nostrae domus XIIcim libras ex auro purissimo coactus addat, et insuper reus majestatis habeatur et ut profanus ab omnibus, nisi satis
l.23 pro emendatione fecerit, computetur. Ut igitur hoc decretum a nobis promulgatum pleniorem obtineat vigorem, nostra manu subter apposito signo roboravimus atque fidelibus nostris
l.24 presentibus roborandum tradidimus, nostraeque imaginis sigillo insuper assignari jussimus.
l.25 SIGNUM PHYLIPPI INCLITI ET [monogramme] [croix] SERENISSIMI FRANCORUM REGIS.
l.26 [croix] [ruche]. [sceau].
l.27 [croix] PETRUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS RELEGIT ET SIGILLAVIT.
l.28 DATA KALENDIS AUGUSTI, ANNO OCTAVO REGNANTE PHYLIPPO GLORIOSO REGE, AB INCARNATIONE AUTEM DOMINI MILLESIMO LXVIII INDICTIONE VI. ACTUM SILNECTIS PALATIO REGIO. IN DEI NOMINE, FELICITER. AMEN.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 178-179, n° 287.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 114-117, n° 40.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3059 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3059»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3059/. Date de mise à jour : 29/03/12.