Paris, AN, L 222 n° 1
Numéro3057
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date06/05/1065(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Lateranis)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche726 mm
Hauteur à droite715 mm
Largeur en haut585 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurPape Alexandre II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 atque dominatoribus, et eis omnibus qui nunc sunt et venturi sunt futuris temporibus. Quoniam justis petitionibus assensum nos prebere, et ecclesiae sanctae vigilanter utilitatibus
l.3 oportet inservire, Deo nostro sine dubio per hoc speramus nos placere, si res et ecclesiasticas constitutiones a sanctis patribus ita ut constitute sunt cogamus permanere, et ne deinceps
l.4 ab iniquis impune corrumpantur, nostra auctoritate roborare. Quapropter notum facimus presentibus et futuris omnibus videlicet regibus et ducibus principibus et dominatoribus seu cunctis
l.5 apostolicȩ sedis fidelibus, quod venerabilis abba Rainerius et monachi monasterii beati Dionisii martiris, ubi ipse sanctus in corpore quiescit, nostram presentiam adierunt, subpliciter postulantes quatenus
l.6 privilegia eidem monasterio a domno Dagoberto Francorum rege ipsius loci fundatore concessa sed et Chludovii, filii ipsius Dagoberti, regumque simul corum omnium immunitatum confirmationes, quicumque
l.7 suam illi monasterio beati Dionisii martiris auctoritatem promulgantes prestiterunt, sed et privilegium quod fecit domnus et venerabilis Landericus Parisiacȩ urbis episcopus unacum consensu
l.8 suorum canonicorum pariterque regionis illius episcoporum de libertate et emissione clericorum in suis hordinibus omnibus, quod videlicet omnes secundum metas a se discretas in circumscripto loco ecclesiis
l.9 servientes a sua et omnium suorum successorum potestate absolvit, et abbati et fratribus monachis supradicti monasterii regendum et disponendum contradidit, sanctorumque predecessorum nostrorum Romanorum
l.10 pontificum, Zachariȩ, Stefani, Leonis, Adriani, Nicolai atque beate memorie domini Leonis nota privilegiorum decreta sancta apostolica et auctoritate confirmata, necnon privilegium
l.11 episcoporum illius patrie de predicti loci corroboratione temporibus Caroli regis factum, nos demum manum inponentes, nostra etiam auctoritate dignaremus roborare. Providentes ergo
l.12 eidem ecclesie et ad munimentum prelati ibi abbatis atque fratrum presentium ac futurorum qui in ipso venerabili monasterio Deo militare videntur utile fore auctoritate beati Petri apostoli cujus nos inmeriti vicarii
l.13 existimus et nostre privilegio pagine predictorum regum seu predecessorum nostrorum et ejusdem patrie venerabilium episcoporum decreta roboramus, regum omnium potentiam sive successorum nostrorum a Christo ereditam aucto-
l.14-ritatem obtestantes, ne locum sancti Dionisii Christi martiris suis auctoritatibus et privilegiis roboratum, vel per se, vel per sibi subditos, quoquomodo temerare patiantur in evum. Sancientes
l.15 etiam promulgamus, ne ullus aliquando Parisiacȩ urbis, vel aliarum ecclesiarum episcopus, quaqua ratione vel quacumque causa ab abbate, vel a fratribus predicti loci, vel ab his omnibus
l.16 qui sub eorum potestate, secundum predictorum patrum decreta, sunt constituti, aliquid in ipsis privilegiis a nobis corroboratum audeat utcumque repetere. Precipimus quoque ne quis eorum episcoporum
l.17 a quibus ista postulare voluerint, eis oleum, crisma, tabulas, benedictiones, consecrationes, hordines, suis temporibus prout ipse abbas vel fratres vel eorum successores expetierint
l.18 presumat denegare et ne quis episcoporum Parisiacȩ sedis hec eis deneget vel alium qui eis contulerit pro hoc interpellare temptet, omnino interdicentes proibemus. Hoc insuper etiam
l.19 jubemus, ut pro causis et responsis ecclesiae suae, nostram atque nostrorum successorum audientiam licenter habeant appellare et adire, nullusque eos interim condempnare, vel res eorum inva-
l.20-dere conetur. Quod a nostris utique predecessoribus eis ante constitutum est. Quod si quisquam cujuscumque potentie vel persone cujuscumque hordinis vel etatis, hoc nostrȩ nostrorumque predecessorum
l.21 auctoritatis privilegium quoquomodo ausus fuerit violare, sempiterno dampnetur anathemate, ligatus beato Petro nobisque a Deo concessa potestate, conservatores autem perpetua fruantur
l.22 benedictione.
l.23 [rota]. [benevalete].
l.24 Datum Lateranis pridie nonas maii, per manus Petri sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ subdiaconi atque biliothecarii, anno IIII pontificatus domni ALEXANDRI papae, indictione IIII.
l.25 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4565.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 146 (Adamus Bremensis, Lambertus Hersfeldensis), Paris 1853, col. 1306-1308, n° 27.
GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 116-117, n° 18 a.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3057 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3057»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3057/. Date de mise à jour : 29/03/12.