Paris, AN, K 18 n° 3/2
Numéro3052
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date17/05/1008(fiabilité :édition)
LieuChelles(lat :Kal? sedis nostrae palatio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche446 mm
Hauteur à droite447 mm
Largeur en haut693 mm
Largeur en bas709 mm
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 ROTBERTUS, DIVINA ORDINANTE CLEMENTIA REX FRANCORUM SEMPER AUGUSTUS. DUM DEUS OMNIPOTENS HANC GALLIARUM PATRIAM A TENEBRIS INFIDELITATIS ERUERE DISPONERET, SANCTISSIMUM DYONISIUM, DIVINI VIDELICET VERBI SPLENDIDISSIMAM LAMPADEM, EIDEM AD INNOTESCENDUM VERITATIS SUAE LUMEN DIRIGERE DIGNATUS EST.
l.3 Cujus predicatione conversa, multa largiente Domino semper experta est beneficia. Idem autem pretiosus martyr Christi cum omnibus suum querentibus auxilium divinae largitatis munificentiam prerogaverit, circa regum tamen Francorum excellentiam noscitur per cuncta benignus, atque in omnibus adjutor piissimus, presertim cum ipsi toto nisu eorum memoriam, sollicita mente
l.4 ac magnifico opere jugiter studuerint sublimare. Eos nempe, ut in eorum gestis legitur, ad optinendum regni principatum suis dignissime ab ineunte aetate semper fovit auxiliis, hostium eripuit insidiis, aeternisque deposita carnis sarcina perfrui impetravit bonis, dicimus autem eos, quos erga Dei cultum,
l.5 suum quoque devotos cognovit obsequium. Denique ut liquido claret, quicumque summi Dei atque ipsius curam sollicite exhibere studuerunt obsequio, potestate regia digniter necne perhenni feliciter sublimati sunt gloria. Qui autem Deo ipsique famulari, ut dignum erat, contempserunt, vitam cum regno pariter
l.6 amiserunt, quoniam a tempore Karoli tercii imperatoris usque ad presens, in tantum a multis eorum ejusdem beati martyris neglectus est locus, ut ordo sacrae religionis monastici scilicet ordinis usque ad secularem pompam devenisset. Quocirca bona illius loci undique depopulata, distracta, atque dispersa, ab illo tempore multis
l.7 modis videntur, idemque locus multis calamitatibus oppressus, qui libertatem ac dignitatem, pre omnibus hujus regionis coenobiis adeptus fuerat. Hujus igitur calamitati genitor noster dive memoriae Hugo atque genitrix nostra gloriosa Adhelaidis nosque pariter compatientes, ordinem in eo monasticum
l.8 reparare, immo consolidare, auxilio Dei et consilio procerum nostrorum studuimus, ac venerabilem virum domnum Vivianum jam superius fato sancto loco abbatem prefecimus. Qui, ut vir magnae prudentiae et industriae atque sedulus investigator bonorum loci sibi commissi intus
l.9 ac foris, nostram adivit presentiam petens, ut sicut spiritualia sic etiam terrena augere incrementa Deo digno loco provideremus. Cujus petitioni assensum prebentes, cum dono priore patris nostri gloriosissimi regis ac preclarissimae genitricis, pro salute ac remedio animarum eorum,
l.10 ac nostrae, immo pro salute animae fidelis nostri Hugonis, damus Deo ac sancto DYONYSYO, quasdam res juris nostri, cum conjuge ac filiis nostris, hoc est bannum hominis vulnerati vel interfecti, et infracturam intra vel extra castellum ipsius coenobii, et legem duelli, quod vulgo
l.11 dicitur campus, ac totam procinctam intra vel extra sicut antiqui reges ei dederunt et nos hactenus tenuimus, ac Vuassonis villam, cum appendiciis suis, et prata quae ab eadem villa usque ad murum pertingunt, ac Rubridum silvam, cum legibus quae ex ea fiunt,
l.12 et quod in Villa Picta, vel fisco Ruoilo, vel Ferriciaco tenebamus, omnes videlicet consuetudines quas ibi habebamus cum omni integritate. Unde hoc nostrae auctoritatis preceptum fieri jussimus, obsecrantes et per nomen Domini nostri Jhesu Christi obtestantes, ut nullus regum succedentium, aut principum, haec nostra
l.13 conlata munera ullo modo infringere presumat. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu infringere presumpserit, auctoritate nostra et episcoporum nostrorum, qui nobiscum hoc preceptum, in sancta sinodo quae XVI kalendas junii Kalȩ sedis nostrae palatio, collecta resedit, firmaverunt, anathema sit.
l.14 Ut enim pleniorem hoc idem preceptum optineat vigorem, manu propria cum episcopis sanctae sinodi nostrae firmavimus, ac nomina episcoporum ejusdem sanctae sinodi subter ascribi jussimus, et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.15 Lethericus Senonum archiepiscopus subscripsit. Hugo Turonorum archiepiscopus subscripsit. Fulbertus Carnotensium episcopus subscripsit. Fulcho Aurelianensium episcopus subscripsit. Adalbero Laudunensium episcopus subscripsit.
l.16 Fulcho Suessionensium episcopus subscripsit. Rotgerius Baelvacensium episcopus subscripsit. Fulcho Ambianensium episcopus subscripsit. Gislebertus Meldensium episcopus subscripsit. Vuido Catalaunensium episcopus subscripsit.
l.17 Frodmundus Trecassinorum episcopus subscripsit. Rotbertus Sillianectensium episcopus subscripsit. Balduinus Taravuanensium episcopus subscripsit.
l.18 [monogramme] FRANCO DIACONUS ATQUE CARTIGRAPHUS RELEGIT ET SIGILLAVIT. [sceau].
Notes
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 158-159, n° 250.
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 39-42, n° 31.
FRUTIEAUX (Elisabeth), Gassenville, villa disparue de l'abbaye de Saint-Denis, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 153 (1995), p. 439-445.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3052 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3052»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3052/. Date de mise à jour : 29/03/12.