Paris, AN, L 837 n° 58
Numéro3049
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date28/03/1003(fiabilité :édition)
LieuSaint-Denis(lat :apud Sanctum Dyonisium)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditioncopie
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME d'ARGENTEUIL
Regeste
Texte
l.2 nequaquam deviare volentes, hortamur omnes ad finem beatitudinis tendentes quatinus summopere invigilando auxilientur nobis ad privilegia erga res Dei sanctorumque ejus
l.3 corroboranda, uti recipiant ipsi nobiscum remissionem peccaminum pro hujusmodi re digne exequenda. Precibus etenim nostre genitricis scilicet Adelaidis regine insignis
l.4 cui prorsus nichil denegare verum omnimodis devote inservire debemus promoti, super quarumdam ecclesiarum villarumque astipulatione precepti, que monialibus Deo fa-
l.5-mulantibus in monasterio Sancte Marie Argentoilo ob anime sue patris quoque nostri videlicet Hugonis beate memorie atque nostre requiem dedit libenter, ejus volunta-
l.6-ti paruimus et dictis faventes petitionem ipsius idonea ratione persolvere curavimus. Sunt autem res collate hec: in primis ea que possidebat Argentoilo rex Hugo
l.7 donans illa Deo sacratis inibi degentibus, ad hoc Cavenoilus ubi haberi estimantur mansa XXX cum ecclesia in honore sancti Petri, villa quoque Montiliacus cum man-
l.8-sis VII et ecclesia in honore sancti Martini. In Aconiaco vero vico mansa II et in Otrevilla similiter duo mansa et dimidium. Inter Alnedum et Lisivillam mansum I.
l.9 In villena ergo mansum I. In Satorvilla XX mansa cum duabus piscationibus. In insula Berliseia et in ipsa villa Tornella, altera piscatio. In Argentoilo mercatum et
l.10 teloneum rotarum atque tensamentum vini. In Lupocurte VI mansa. Villa Trapas quoque et quicquid ad eam pertinet cum ecclesia. Avile curtis vero villa et quicquid ad eam
l.11 pertinet cum ecclesia. Burdineium quoque villa et omnia ad eam pertinentia cum ecclesia. Monsterolum quidem villa cum ecclesia. Sanctum Loanium villa cum ecclesia et molen-
l.12-dino uno et cum arpennis vinearum XVIII cum arpennis pratorum XII. Bratheias villa cum omnibus appenditiis suis et ecclesiis. Merlant quoque villa. Carisius quoque villa cum
l.13 tribus molendinis atque pratis. Hec omnia supradicta predictis monialibus data ob amorem Dei et reverentiam beatissime Dei genitricis Marie confirmamus auctori-
l.14-tate nostra, quatinus semper sub plenissima defensione et emunitatis tuitione rata permaneant ita videlicet ut nullus abhinc ad causas exigendas aut freda vel tri-
l.15-buta aut mansiones vel paratas faciendas vel fidejussores tollendos aut homines ejusdem ecclesie tam ingenuos quam servos super terram earum commanentes injuste
l.16 distringendos nec ullos redditus aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supramemorata sunt exigere presumat sed li-
l.17-ceat ipsis supradicta sub firmitatis defensione quieto ordine possidere ad stipendia earum finetenus ibi Deo militantium. Et hanc auctoritatem ut firmior in Dei nomine
l.18 habeatur a fidelibus quoque sancte Dei ecclesie et nostris diligentius conservetur manu propria subter firmavimus et sigilli nostri impressione signari jussimus.
l.19 Actum in Pascha apud Sanctum Dyonisium, anno IIItioXmo regni Roberti gloriosissimi regis Francorum, indictione prima. Franco cancellarius ex regio precepto
l.20 recognovi atque subscripsi [signum] [monogramme].
l.21 Nos Johannes Sancti Victoris, Josbertus Sancti Maglorii, Odo Herivallis, Thomas Hermeriarum, Nicholaus Montis Estivi, Acho Livriaci abbas Parisiensis diocesis, presens scriptum contulimus cum
l.22 ipso autentico sigillato sigillo quondam regis Roberti Francorum quod sigillum diligenter inspeximus et tam in autentico quam in presenti rescripto eundem prorsus tenorem de verbo ad verbum
l.23 invenimus. Super quo testimonium perhibentes presenti carte sigilla nostra apponi fecimus.
l.24 [sceau].
Notes
Bibliographie
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 21-24, n° 19.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3049 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3049»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3049/. Date de mise à jour : 29/03/12.