Paris, AN, AE II 76 (anc. K 16 n° 1)
Numéro3042
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date08/02/898(fiabilité :édition)
LieuSaint-Denis(lat :monasterio Sancti Dyonisii)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche675 mm
Hauteur à droite641 mm
Largeur en haut566 mm
Largeur en bas579 mm
AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 accomodamus, profuturum nobis et ad presentis vitae prosperitatem et ad futurae vitae beatitudinem obtinendam nullatenus dubitamus. Quapropter notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus,
l.3 presentibus scilicet et futuris, quia accedentes ad nostram presentiam venerabiles fratres peculiaris patronis nostri domni Dionysii sociorumque ejus, deprecati sunt nostram clementiam ut immunitatem infra castellum ejusdem loci a novo
l.4 constructum ex terra quae ipsi fratres antiquitus in diversis officinis et necessitatibus tenere videbantur, nostrae auctoritatis precepto roborare juberemus. Quorum congruȩ petitioni, quoniam rata et oportuna fore videbatur, aurem
l.5 clementiae nostrae accomodantes, cum fidelium nostrorum consensu, venerabilium videlicet episcoporum, Honorati venerabilis episcopi, et Rodulfi aeque illustris pontificis, necnon dilectissimae genetricis nostrae Adelais, per hoc nostrae
l.6 regiae dignitatis preceptum constituimus eisdem venerabilis loci devotissimis cultoribus ut a porta ipsius castelli quae respicit capellam Sancti Remigii usque ad portam quae ab antiquo ante hospitale pauperum statuta
l.7 fuit, scilicet ipsum hospitale pauperum et terram quae ad eorum pistrinum pertinere videbatur, et omnem curticulam fratrum cum postica quam causa egrediendi ad diversas fecerunt obedientias, necnon etiam
l.8 terram quae ad luminaria sancti Dionysii pertinere videtur, ex alia quoque parte ultra Crodoldum a cella hospitum quae ex antiquo habita fuit usque ad sutorum officinam, nemo umquam eis aliquam presumat inferre inquietudinem
l.9 seu molestiam, neque quilibet mansionarius cuiquam mansionem ibidem prebeat, sed sub eorundem servorum Dei potestate absque ullius dominatione quiete persistat, quatinus sublata totius inquietudinis et violentiae cujusquem
l.10 occasione liberius in eodem sacro coenobio Domino militare valeant. Quoniam vero in prefato castello non minimam lignorum patiebantur indigentiam, quae olim ex saltu Briensi navigio deferri consueverant, humiliter quoque
l.11 deprecati sunt nos, per jam nominatos fideles nostros, qualiter ad hujusmodi necessitates lignorum subplendas, silvam illis quae nuncupatur Cavia largiremur et mansionile quod ibidem continere videtur, cum mancipiis utriusque sexus,
l.12 et vineis, pratis, pascuis, campis, aquis aquarumve decursibus, et quicquid ad hoc mansionile respicere dinoscitur. Quam petitionem quoque nullo modo denegantes, ultro eis quod flagitabant ob Dei amorem et propter
l.13 eorum non minimam utilitatem contulimus, super quam nostrae celsitudinis largitionem nostrae auctoritatis preceptum fieri decrevimus, etiam ut per succedentia temporum curricula majorem in Dei nomine obtineat firmitatis
l.14 vigorem, manu nostra subter firmavimus atque anuli nostri inpressione insigniri jussimus.
l.15 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.16 HERIVEUS NOTARIUS AD VICEM FOLCONIS ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.17 Datum VI idus februarii, indictione prima, anno quinto regnante gloriosissimo rege Karolo, redintegrante primo. Actum monasterio Sancti Dyonisii. In Dei nomine, feliciter. [Amen].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 469, n° 3.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.139-140, n° 219.
LAUER (Philippe), Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France, 2 vol., Paris, 1940-1949, p. 15-17, n° 10.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 10 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3042 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3042»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3042/. Date de mise à jour : 29/03/12.