Paris, AN, K 15 n° 3/1
Numéro3041
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date22/01/896(fiabilité :édition)
LieuSchweighausen(lat :in Svueichusa)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche447 mm
Hauteur à droite441 mm
Largeur en haut586 mm
Largeur en bas608 mm
AuteurZwentibold, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 pre ceteris secularibus rebus amare atque construere quia, ut credimus, ex hoc et Deus nobis magis placatus existit, ob cujus amorem hoc facimus, n[ecnon et] sancti ejus, quorum merito veneramur obsequia. Quapropter ad notitiam perveniat universis Dei ecclesiae credulis, qualiter congrega-
l.3-tio Beati martiris Dionisii sociorumque ejus ad nostram sublimitatis clementiam mittens quendam suorum fratrum reclamare propter res, quas antecessores nostri ac relligiosi homines ob sui salutem suprafatis martiribus ad luminaria et ad fratrum utilitatem et ad pauperum curam ipsiusque loci honestatem
l.4 dederunt, quae in nostro regno sitae sunt. Quorum reclamationem nos obaudientes ob interventum fidelium nostrorum Odacri et Raginharii reddidimus eis quandam abbatiolam sitam in Salnensi pago, Salonam nomine, ad supradictos usus cum omnibus ejus appendentiis. Ex qua abbatiola nos rogaverunt duas villas specialiter
l.5 concedere ad luminaria et ad pauperum curam, Sulciam videlicet et Barrunvillam cum omnibus appendentiis earum. Quod nos consentientes pro nostrae animae sal[ute a]ntecessorumque nostrorum fieri decrevimus necnon et dec[imarum] illius abbatiolȩ omnem dominicatam, velut in omni abbatia Sancti Dionisii agitur, ipsis petentibus
l.6 ad usus pauperum et matriculariorum sancto Privato cottidiae servientium et oblationes cottidie offerentium pro communi utilitate concessimus, et nullus umquam dominator adveniat, qui hoc infringere audeat. Quod si aliquis proterviter hanc elymosinam infringere incipiat, primitus in
l.7 yram Dei sanctorumque ejus incurrat, ad quorum loca hanc concessionem fieri decrevimus et, ut breviter concludam, anathematis vinculis ligatus, nisi resipiscerit, hic et in ȩvum permaneat, presens tamen edicio firma stabilisque permaneat. Quod ut credibilior sit cunctis in Dei nomine videntibus, manu
l.8 propria firmavimus anulique nostri impressione jussimus insigniri.
l.9 SIGNUM DOMNI [monogramme] ZVENTEBULCHI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.10 VUALDGERUS NOTARIUS AD VICEM RATPOTI ARCHIEPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII RECOGNOVIT [ruche] [sceau].
l.11 Data XI kalendas februarii, anno incarnationis Domini DCCCXCVI, indictione XIIII, anno vero regni domni Zventebulchi primo. Actum in Svueichusa. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.138-139, n° 217.
BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 386, n° 647.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Zwentibolds und Ludwigs des Kindes, Berlin, 1960 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 4), p. 29-30, n° 7.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3041 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3041»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3041/. Date de mise à jour : 29/03/12.