Paris, AN, K 15 n° 2

<< < / > >>

Numéro3040

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date02/05/894(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :MONASTERIO SANCTI DIONYSII)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche575   mm

Hauteur à droite565   mm

Largeur en haut580   mm

Largeur en bas588   mm

AuteurEudes, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Eudes, roi de France, donne à l'abbaye de Saint-Denis, le manse de Sarcelles, avec ses habitants, deux moulins et deux terres.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE DOMINI DEI AETERNI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, ODO, CLEMENTIA DEI REX. SI EA QUAE FIDELES NOSTRI JUSTIS PETITIONIBUS HOC QUOD A NOSTRA MUNIFICENTIA EXPETUNT
l.2 aurem accomodamus sacrisque locis et divinis cultibus mancipatis largitionis nostrae munere aliquid conferendo tribuimus, Deum nobis ob id presenti et in futuro seculo propitiaturum nullatenus dubitamus.
l.3 Quapropter omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque, tam presentium quam et futurorum, noverit sollertia quia, accedens ad nostram presentiam, dilectus nobis Herimannus ex monasterio Sancti
l.4 et peculiaris patroni nostri domni Dionysii archiclavus, deprecatus est nos ut ex fisco nostro Cersilla mansum unum cum hominibus desuper commanentibus, quorum sunt nomina Hainardus, Rothait,
l.5 Haino, Sigramnus, Herilandus, Gisleberga, Hagenildis, cum molendino uno et ductu aque ex utraque parte supra et subtus super fluvio Rodono, sicut antiquitus stetit quem Ermenoldus quondam vasallus
l.6 ejusdem abbatiae Sancti Dionysii per beneficium tenuit pro remedio animae nostrae ad luminaria ejusdem eccclesiae ubi pretiosus martyr cum suis sociis requiescit, concederemus. Quod ita libenti animo fecimus,
l.7 eo videlicet ordine ut ad oblationem unde eucaristia dominici corporis super ara altaris conficitur cotidie usu cotidiano permaneat. Concedimus ei etiam aliut molendinum juxta monasterium
l.8 super fluvium Chrodoldi super pontem Tricine, sicut actenus stetit, necnon et areas duas infra Parisius juxta portam ipsius civitatis. Precipimus autem auctoritate regali ut quod
l.9 pro Dei amore et animae nostrae remedio statuimus, per succedentia tempora a successoribus nostris stabile et inconvulsa permaneat. Ut autem haec auctoritas confirmationis firmior habeatur ac per
l.10 futura tempora securius et diligentius conservetur, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri inpressione sigillari jussimus.
l.11 SIGNUM ODONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.12 HERVEUS NOTARIUS AD VICEM GUALTERI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.13 DATUM SUB DIE VI NONAS MAII, INDICTIONE XII, ANNO VII REGNANTE ODONE, GLORIOSISSIMO REGE. ACTUM MONASTERIO SANCTI DIONYSII. IN DEI NOMINE, FELICITER. AMEN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 463, n° 26.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.138, n° 216.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 7 (fac-similé).

BAUTIER (Robert-Henri), Recueil des actes d'Eudes, roi de France : 888-898, Paris, Imprimerie nationale, Klincksieck, 1967, p. 154-156, n° 36.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3040 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3040»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3040/. Date de mise à jour : 29/03/12.