Paris, AN, K 13 n° 3/A
Numéro3018
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/04/862(fiabilité :édition)
LieuAttigny(lat :Attiniaco palatio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche383 mm
Hauteur à droite380 mm
Largeur en bas615 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 profuturum nobis ad aeternam beatitudinem facilius obtinendam et ad praesentem vitam felicius transigendam omnino confidimus. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum industria quia, pro absolutione propriorum peccaminum parentumque nostrorum, complacu-
l.3-it serenitati nostrae quasdam villas, id est Sanctam Maxentiam in comitatu Belloacinse super fluvium Isarae sitam, villam etiam cognomento Bonam Mansionem in comitatu Noviomensi super fluvium Axinae sitam, seu et villam Cortillionis in comitatu Silvanectensi sitam, cum earum integritatibus beatissimi
l.4 martyris Dionysii sociorumque ejus matriculae vel thesauro jure firmissimo perpetualiter habendas tradere atque delegare. Unde etiam hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri ipsique sancto loco dari jussimus, per quod memoratas villas cum terris arabilibus, cultis et incultis, vineis, silvis, pratis,
l.5 pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, mobilibus et immobilibus, exitibus et regressibus, mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad easdem villas legaliter pertinentibus omniumque rerum summa integritate eidem matriculae vel thesauro pleniter perpetuo habendas tradimus tradentesque delegamus, eo videlicet pacto ut de eisdem villis
l.6 in praescripto coenobio, in elemosinam genitoris nostri serenissimi augusti ac genetricis piissimae augustae, nostram etiam ac regni nostri dignae consortis atque nobilissimae utriusque prolis, viginti pauperibus cotidie alimonia refectionis ab ejusdem thesauri vel matriculae custodibus perpetualiter ministretur omnisque inibi Deo servientium turma pro nostris nostrorumque
l.7 parentum reatibus Domini misericordiam per futura tempora jugiter imploret ipsaeque villae utilitati ac necessitati praedicti loci aeternaliter deserviant. Ut autem haec nostrae largitionis munificentia perpetuam in Dei nomine obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.8 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] [Amen] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [Geilenus ambasiavit. Indignus subdiaconus Hildeboldus subscripsi] [sceau].
l.9 Data XII kalendas maii, indictione VIII, anno XXII regnante Karolo rege. Actum Attiniaco palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 561, n° 157.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.110, n° 173.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 29-31, n° 238.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 24 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3018 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3018»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3018/. Date de mise à jour : 29/03/12.