Paris, AN, K 13 n° 2

<< < / > >>

Numéro3004

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date26/01/860(fiabilité :édition)

LieuValenciennes(lat :Valentianas palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche425   mm

Hauteur à droite414   mm

Largeur en haut565   mm

Largeur en bas576   mm

AuteurLothaire II, roi  de  LOTHARINGIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Lothaire, roi de Lotharingie, donne à l'abbaye de Saint-Denis une terre située sur l'Escaut dans le pays de Famars, dépendant du domaine royal de Valenciennes.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE OMNIPOTENTIS DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLOTHARIUS, DIVINA PRAEVENIENTE CLEMENTIA REX. NOVIMUS [RELIGIONE] CHRISTIANITATIS IMBUTI, QUOD OMNIA, QUAE EX FACULTATIBUS NOSTRIS OB [ONOREM] ET REVERENTIAM GLORIOSORUM MARTYRUM
l.2 sacris conferimus locis, ad sempiternam pertinere beatitudinem eorumque piis interventionibus nos in praesenti seculo suffragari et a propriis absolvi delictis minime dubitamus. Comperiat itaque omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium ac nostrorum praesentium videlicet futurorumque industria, quia Vuerimundus, fidelis excellentiae
l.3 nostrae ministerialis necnon et Deodatus monachus archicustos ecclesiae Sancti Dionysii, ubi idem inclytus martyr Christi corpore veneratur ac Hludovuicus dilectus consanguineus noster abba et rector esse videtur, imploraverunt sublimitatem nostram, quatinus eidem ecclesiae ac beato Dionysio aliquantulum ex rebus nostrae proprietatis
l.4 ad luminaria ipsius procuranda more solito per praeceptum magnitudinis nostrae roboratum concederemus in proprium. Nos igitur saluberrimis implorationibus illorum assensum culminis nostri prebentes hos regiae dignitatis imperavimus apices fieri, per quos sancto et gloriosissimo Dionysio martyri seu venerabili
l.5 loco, quo idem conditus habetur, in pago nuncupante Fanomartinse super fluvium qui vocatur Scaltus mansum unum ex fisco nostro Valentianas, quem Valentinus nomine fiscalinus ad deserviendum possidet, ipsumque cum uxore sua et infantibus illorum ob amorem omnipotentis Dei ac beatissimi Dionysii
l.6 reverentiam seu emolumentum animae nostrae ad proprium largimur jure perpetuali inibi mansurum ac de jure nostro et dominatione in potestatem ipsius loci tradimus atque transfundimus, quatinus per hoc eminentiae nostrae praeceptum praescriptae res et mancipia ad jamfata ecclesia Beati Dionysii
l.7 perpetuis teneat atque possideat temporibus faciatque jure proprietario quicquid elegerit vel voluerit deinceps sine cujuslibet inquietudine aut repetitione. Teloneum insuper ex jamdicto manso cum rivatico [suo] concedimus, ut exinde ex dominio memoratae ecclesiae Sancti Dionysii sive congre-
l.8-gationis inibi Deo regulariter famulantis nullatenus teloneum a quolibet exigatur. Et ut haec nostrae largitionis concessionisve auctoritas futuris temporibus inviolabilem optineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione jussimus assignari.
l.9 SIGNUM [monogramme] HLOTHARII GLORIOSI REGIS.
l.10 [chrisme] ERCAMBOLDUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.11 Data VII kalendas februarii, anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis V, indictione VIII. Actum Valentianas palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen, [amen].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 109-110, n° 172.

SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 402-404, n° 13.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3004 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3004»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3004/. Date de mise à jour : 29/03/12.