Paris, AN, K 12 n° 3

<< < / > >>

Numéro3003

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date12/07/856(fiabilité :édition)

LieuVerberie(lat :Vermerua palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche531   mm

Hauteur à droite532   mm

Largeur en haut557   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de manses et de serfs situés en Picardie et dans le pays de Reims, conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, et Betto, son fidèle.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERUNT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIAM EXERCEMUS
l.2 consuetudinem. Itaque notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, quia karissimus nobis et proquinquus noster Hludovuicus, venerabilis monasterii Sancti Dionysii et protonotarius palatii nostri, necnon et vir illuster fidelis noster Betto, nostram accedentes ad
l.3 celsitudinem, innotuerunt qualiter quasdam res et mancipia pro ambarum partium oportunitate inter se commutassent vel concambiassent. Dedit igitur Bettoni praefatus abba Hludovuicus ex rebus vel mancipiis monasterii Sancti Dionysii ad luminaria specialiter pertinentibus, religioso
l.4 ei monacho suggerente Meinardo qui archicustos matriculae erat, unacum consensu aliorum monachorum in eodem monasterio Deo famulantium, in pago Ardanense, in villa nuncupante Sulis, mansa quattuordecim cum ecclesia, silvis, pratis, terris cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumve decur-
l.5-sibus, exitibus et regressibus, mancipiis utriusque sexus, non servitio mancipandis sed libertate donandis, his nominibus: Roculfum, Harduinum, Bertalum, Vilgarium, Hugonem, Bertam, Hildegardim, Rotfredum, Meinardum, Hildulfum, Rainariium, Bernardum, Rotbertum, Ingitrudem, Vulfaidem, Glanduid, Hiltrut, Ermengardim,
l.6 Godilam, Gundindam, Heinlint, Vuitlini, Frotgara, Rainaid, Amalhaid, Berenaid, Plictrut, Fautrut, Gundegosam, Hebroinum, eo videlicet modo ut eadem mancipia, sicut dictum est, ingenua fiant et ex caeteris rebus libero potiatur arbitrio faciendi. Econtra vero in recompensatione harum rerum memoratarum
l.7 dedit praedictus vir illuster Betto ex rebus a nostra largitione ei concessis partibus sancti Dionysii sive Hludovuici venerabilis abbatis vel luminaribus, unde ipsae res erant quas accepit, in pago Remensi, in villa Bromerei curtis et in villa Frigili inter totum mansa quattuordecim et dimidium
l.8 cum ecclesia et mancipiis utriusque sexus sexaginta, quorum sunt nomina: Adelteus, Teudelgerdis, Bertoldus, Teutberga, item Adelteus, Ribertus, Adelgudis, Electrudis, Hildeida, Richildis, Vuipertus, Lantbertus, Electeus, Osbertus, item Vuipertus, Grimoldus, Dominicus, Halduidis, Grimboldus,
l.9 Lupus, Gotiannus, Vuido, Baldricus, Vulfuidis, item Vuido, Ansterus, Bernardus, Adalgerus, Tetgaudus, Vuilhaidis, Ansoinus, Regentrudis, Hildiierus, Deudata, Gerbertus, Hilduinus, Hildingus, Geroldus, item Lantbertus, item Lantbertus, item Hildeierus, Evrehardus, Ansierdis, item Eleteus, Leherus,
l.10 Gerardus, Nodelvinus, Evroinus, Gelduidis, Attela, Gentierdis, item Evrehardus, item Hildeierus, David, Dedenatus, Amelvuidis, Aginus, Aultherus, Lethaidis, Vulfedrudis, cum vineis, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, perviis, adjacentiis, aquis aquarumque decursibus,
l.11 ex omnibus et omnium rerum summa integritate, sicut nostra magnificentia ei contulit, praefato manasterio jure proprietatis et concambii reddidit, eo videlicet modo ut quicquid ex eisdem rebus pars sancti Dionysii jure ecclesiastico facere delegaverit, liberam in omnibus habeat
l.12 potestatem faciendi. Unde et duas commutationes pari tenore scriptas, manibus nobilium virorum roboratas, nobis ostenderunt ad relegendum, sed pro integra firmitate petierunt nostram celsitudinem ut eas auctoritatis nostrae praecepto firmaremus. Quorum precibus
l.13 hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri jussimus, per quod praecipimus atque firmamus ut quicquid alter ab altero accepit, sicut in commutationibus nobis ostensis continetur, jure firmissimo teneat atque possideat. Ut autem hoc concambium firmiorem obtineat vigorem, anulo nostro sigillari jussimus subter.
l.14 [chrisme] GISLEBERTUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [Hludovuicus ambasciavit] [sceau].
l.15 Datum IIII idus julii, indictione II, anno XVII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Vermerua palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 532, n° 123.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 104-105, n° 165.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 488-491, n° 185.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 8 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3003 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3003»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3003/. Date de mise à jour : 29/03/12.