Paris, AN, K 13 n° 5

<< < / > >>

Numéro2996

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date845(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche511   mm

Hauteur à droite537   mm

Largeur en haut309   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireLouis, abbé  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de serfs entre Louis, abbé de Saint-Denis, et Herradus, son vassal.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE
l.2 commutaverint nostris confirmamus edictis, regiam consuetudinem exercemus et hoc in postmodum mansurum esse volumus. Ideoque notum sit omnibus sanctae Dei
l.3 ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus atque futuris, quia venerabilis vir Hluduvuicus, monasterii gloriosissimi martyris Dionysii abbas, necnon et quidam
l.4 vassallus noster, nomine Herradus, ad nostram accedentes clementiam suggesserunt celsitudini nostrae inter se quaedam mancipia commutasse vel concambiasse
l.5 hoc modo. Igitur praefatus Herradus de mancipiis suis dedit duo his nominibus, Helperadum et Dominicam, partibus praenominati monasterii ac
l.6 Hluduvuici abbatis in jus proprium. Econtra memoratus Hluduvicus dedit in jus praefato Herrado de mancipiis praefati monasterii, unocum consensu
l.7 et voluntate fratrum, unum nomine Ageteum. Unde duas commutationes aequo tenore conscriptas manibusque propriis roboratas obtutibus nostris
l.8 ostendentes, petierunt ut easdem per praeceptum nostrae auctoritatis plenius confirmare dignaremur, quorum petitionibus consentientes praecipimus atque
l.9 jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, jure firmissimo teneat atque possideat et faciat exinde quicquid
l.10 elegerit. Et ut haec nostra auctoritas in Dei nomine pleniorem semper obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus siggillare.
l.11 [chrisme] RAGEMFRIDUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche_notes_tironiennes] [sceau].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 115, n° 184.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 229-230, n° 82.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 18 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2996 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2996»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2996/. Date de mise à jour : 29/03/12.