Paris, AN, K 9 n° 10

<< < / > >>

Numéro2987

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date23/01/839(fiabilité :édition)

LieuAttigny(lat :Attiniaco palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche471   mm

Hauteur à droite442   mm

Largeur en haut600   mm

Largeur en bas611   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de terres situées dans le pays de Meaux, conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis et Ermentrude, abbesse de Jouarre.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA REPROPITIANTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT
l.2 nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industria, quia Hilduinus vir venerabilis, monasterii Sancti Dyonisii abba, nobis innotuit
l.3 eo quod cum Ermentrudi, monasterii Sanctae Mariae Joderensis abbatissa, pro ambarum partium oportunitate de quibusdam rebus commutationem fecisset. Dedit igitur nostro permissu praedicta Ermentrudis abbatissa de rebus sanctae Mariae sibi commissis partibus monasterii Sancti Dyonisii vel
l.4 Hilduini abbatis in pago Meldensi et in villa quae vocatur Cuciacus curtiles II habentes inter ipsos curtiles et vineam plus minus bunuarium unum et arpennum unum, inter terram arabilem et pratum ac concites bunaria XI et arpennum unum. Econtra in recompensatione
l.5 hujus meriti dedit jamdictus vir venerabilis Hilduinus abba ex rebus monasterii sui jamfacti partibus sanctae Mariae monasterii Joderensis seu Ermentrudis abbatissae in ipso pago et in villa quae dicitur Liniacus de rebus sancti Dyonisii curtiles tres, habentes inter ipsos curtiles et vineam plus minus
l.6 bunuarium unum et dimidium inter pratum et terram arabilem bunuaria XI et arpennum unum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est, sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram ut easdem
l.7 commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste et rationabiliter petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut
l.8 quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem teneat atque possideat et faciat exinde jure ecclesiastico quicquid elegerit. Et ut haec auctoritas commutationis firmior habeatur et per futura tempora plenius conservetur, de anulo nostro eam subter jussimus sigillare.
l.9 [chrisme] GLORIUS NOTARIUS AD VICEM HUGONIS RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.10 [chrisme] [notes_tironiennes] Actum Attiniaco palatio regio, anno XXVI imperii domni nostri Hludovuici piissimi imperatoris. Datum X kalendas februarii, indictione IIa. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 623, n° 230.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 90-91, n° 129.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 19 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2987 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2987»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2987/. Date de mise à jour : 29/03/12.