Paris, AN, K 8 n° 11/1

<< < / > >>

Numéro2972

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/11/821(fiabilité :texte)

LieuThionville(lat :Theodonis Villae palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche391   mm

Hauteur à droite260   mm

Largeur en haut439   mm

Largeur en bas610   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de terres situées à Linconovilla dans le Vexin, conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Richbotus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE
l.2 commutaverint nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abba ex monasterio Sancti Dionisii martiris Christi Parisiacensae
l.3 sacrique palatii nostri summus capellanus, necnon et quidam homo, [nomine Richboto,] ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod [pro] ambarum partium oportunitate [aliquas] res inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Hilduinus abba, ex ratione praefati monasterii sui
l.4 Sancti Dionisii Parisiacensae, memorato Richbodoni, in pago Vilcasino, in loco qui dicitur Linconovilla, de terra arabili bunuarios duos. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit idem Richboto ex suo proprio praefato Hilduino [abbati] ad partem jamdicti monasterii sui in ipso pago seu in ipsa villa de terra arabili bunuarios duos.
l.5 Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae [ut ipsas commutationes] denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus
l.6 sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectas easdem commutationes sicut per eas plenius declaratur quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem
l.7 jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem, de anulo nostro subter jussimus sigillari [notes_tironiennes].
l.8 [chrisme] HIRMINMARIS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche] [sceau].
l.9 [chrisme] Data VIIIo idus novembris, anno Christo propitio VIIIo imperii domni Hludovuici serenissimi augusti, indictione XVa. Actum Theodonis Villae palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 81, n° 116.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 11 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2972 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2972»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2972/. Date de mise à jour : 29/03/12.