Paris, AN, K 8 n° 10
Numéro2971
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date22/10/820(fiabilité :texte)
LieuServais(lat :Silviaco palacio regio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche405 mm
Hauteur à droite421 mm
Largeur en haut590 mm
Largeur en bas524 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abba ex monasterio Sancti Dyonisii martyris sacrique palatii nostri summus capellanus, necnon et quidam homo, nomine
l.3 Hahirradus, ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum partium oportunitate, aliquas res inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Hilduinus abba, ex ratione jamdicti monasterii sui, praefato Hahirrado ad suum proprium ad habendum in pago Camliacense, in villa nuncupante Bagerna,
l.4 [de terra arabili] bunuarium unum et aripennum unum et dimidium et in alio loco in prospectu de ipsa villa de terra bunuarios duos. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit idem Hahirradus ex suo proprio praefato Hilduino abbati ad partem jamdicti monasterii sui in eodem pago Camliacense, in praedicta villa [Bagerna, campum] unum
l.5 habentem bunuarium unum et aripennos tres et in alio loco super ipsam villam campum unum habentem bunuarium unum et aripennos duos et dimidium. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt
l.6 celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo, per nostrum mansuetudinis praeceptum, plenius confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quicquid pars juste
l.7 et rationabiliter alteri contulit parti deinceps, per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere voluerit, [libero in omnibus perfruatur] arbitrio faciendi quicquid elegerit. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, de anulo nostro subter jussimus sigillari [notes_tironiennes].
l.8 [chrisme] [DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET SUBSCRIPSI] [ruche] [sceau].
l.9 [chrisme] Data XI kalendas novembris, anno Christo propitio VIIo imperii domni Hludovuici serenissimi augusti, indictione XIIII. Actum Silviaco palacio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 80-81, n° 114.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 10 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2971 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2971»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2971/. Date de mise à jour : 29/03/12.