Paris, AN, K 8 n° 8

<< < / > >>

Numéro2970

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date27/09/820(fiabilité :édition)

LieuCompiègne(lat :Compendio palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche339   mm

Hauteur à droite344   mm

Largeur en haut537   mm

Largeur en bas528   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de terres situées à Gretz et à Messy, entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Theodoanus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVE-
l.2-rint nostris confirmamus aedictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium [fidelium nostrorum] praesentium scilicet et futurorum industria, [quia]
l.3 vir venerabilis Hildoinus, abba ex monasterio Sancti Dyonisii martyris sacrique palatii nostri summus capellanus, [necnon] et quidam homo, nomine Theodoanus, ad nostram accedentes [clementiam, inno]tuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum partium oportuni-
l.4-tate, aliquas [res inter se] conmutassent. Dedit igi[tur idem Hildoin]us abba, ex ratione praefati [monasterii Sancti Dyon]isii, praedicto Theodoano, ad suum proprium [ad habendum, in] pago Parisiago, in villa quae dicitur Gressus, [mansum unum cum] vinea
l.5 et terra et pratis habentem per loca designata bonuarios [VIIII] et arpennum unum et dimidium, et in uno loco de [...12...]tem in longum perticas XVII et in latere perti[cas ...15...] contra in conpensatione hujus rei, dedit memoratus Theodoanus
l.6 ex suo proprio praedicto Hildoino abbati ad partem monasterii sui, in villa quae dicitur Masciacus, in pago Meldico, quantumcumque in praedicta villa de [p...12...e] Angalgarde habere videbatur. Unde et duas conmutati-
l.7-ones pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt [celsitudini nostr]ae ut ipsas conmutationes denuo, per nostrum mansuetudinis
l.8 praeceptum plenius confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipien-
l.9-tes ergo jubemus ut inspectas easdem conmutationes, sicut per eas declaratur quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram [auctorit]atem jure firmissimo teneat atque possideat, vel quicquid
l.10 exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem, de anulo nostro [subter jussimus] sigillari [notes_tironiennes].
l.11 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.12 Data V kalendas octubris, anno Christo propitio VII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione XIIII. Actum Compendio palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 80, n° 113.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 9 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2970 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2970»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2970/. Date de mise à jour : 29/03/12.