Paris, AN, K 8 n° 7
Numéro2969
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date01/05/819(fiabilité :texte)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche361 mm
Hauteur à droite365 mm
Largeur en haut472 mm
Largeur en bas468 mm
AuteurEmpereur Louis Ie Pieux
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abbas de monasterio Sancti Dyonisii, summus sacri palatii capellanus, ad nostram accedens clementiam innotuit celsitudini nostrae
l.3 eo quod, cum quodam homine, nomine Garamanno, de quibusdam mancipiis pro communi utilitate et conpendio nuperrime commutationem fecisset, datis scilicet de ratione ecclesiae suae Sancti Dyonisii praedicto Garamanno ad suum proprium ad habendum mancipium unum nomine Hemeltrude et acceptis ab eodem Garamanno, ad partem praedictae ecclesiae suae mancipia tria
l.4 his nominibus: Vualtcaudum, Gulbertum et Audinum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni
l.5 denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus
l.6 perfruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.7 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.8 Data kalendis maii, anno Christo propitio VI imperii domni Hludovuici serenissimi augusti, indictione XIIa. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 79-80, n° 112.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 8 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2969 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2969»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2969/. Date de mise à jour : 29/03/12.