Paris, AN, K 7 n° 14

<< < / > >>

Numéro2963

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date13/06/799

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquis palatii)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche570   mm

Hauteur à droite565   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurGisèle, sœur de Charlemagne des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Gisèle, sœur de Charlemagne, donne à l'abbaye de Saint-Denis plusieurs villae situés en Artois, dans le Vermandois, l'Amiénois et le Cambrésis.

Texte

l.1 [chrisme] [...?...] que [...?...]
l.2 beatorum martyrum Dyonisii, ubi ipse que praeciosus corpore quiescit cum suis sanctis sociis, de eorum praedio et facultates ipse locus sanctus ditatus et bene fundatus fuit et est [et conceden]-
l.3-te Domino erit in perpetuum, ita nunc, in Dei nomine, Deo sacrata Christique semper devota Ghysela, nobilissima regis filia Pippini et Betredane regine, olim, pro Dei intuitu et desi-
l.4-derio caelestis regni et anime maeae remedio donamus ad ipsum sanctum locum donatumque praesentaliter esse volumus, sicut enim admonet nos sancta scriptura, ut homo, dum vivit
l.5 in corpore, cogitet de aeternitate vite, ut de transitoria mercetur aeterna, Domino dicente in evangelio: Facite vobis thesauros in celo, quae non deficiunt, et de iniquo mamona conparate
l.6 vobis aeterna tabernacula, juxta sententiam beati doctoris Agustini, ubi ait: Perit mundus et ea quae in mundo sunt, illud vero numquam perit, quod in ecclesiis vel in pauperibus
l.7 erogatur, sed unicuique ad aeternam beatitud[i]nem pro justitia reputetur. Ideoque, ob ejus amorem, donamus ad ipsum sanctum locum superius denominatum, ubi praesenti tempore
l.8 Fardulfus, abba, cum norma plurima monachorum conversare, regere vel gubernare videtur, villa nostra nuncupante Putialis, sitam in pago Adratinse, cum illas ecclesias,
l.9 quae sunt constructas in honore sancti Vedasti vel ceterorum sanctorum, cum apendiciis suis, id sunt Guntbode Curte seu Postine Villare vel Bernino curte necnon et in Linarias
l.10 seu et in Hodricio, in jamdicto pago Adratinse, et in Magrasto villa, in pago Vermandinse, Fricione curte seu et in Agnono Curte, in pago Ambianinse, Vualiu,
l.11 in pago Cameracinse. Ipsa loca superius praenotata cum omni integritate vel soliditate earum, id est unacum terris, mansis, domibus, superpositis, aedificiis,
l.12 praesidiis, mancipiis, inquilinis, accolabus, libertis, servis tam ibidemque oriundis quam et aliunde translatis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus
l.13 [et] inmobilibus, graegis cum pastoribus, perviis publicis, psaltis atque subjunctis vel omnique praesidium et universum meritum, et ad praedicta loca superius nominata aspicere
l.14 vel pertinere videtur et praesenti tempore ibidem possedeo, quicquid infra terminos aut extra terminos tam de alode aut de conparato vel de qualibet adtrac[to]
l.15 ad me legibus obvenit, a die praesente a praefata casa Dei in alemoniis vel substancia monachorum ibidem habitantium, Christo protegente, proficiat in augmentum
l.16 et de jure meo in jure et dominatione ipsius basilice trado atque transfundo, ita ut ab ac die vos vel successores vestri habeatis, teneatis, possedeatis vel quicquid
l.17 exinde facere volueritis, liberam et firmissimam, auxiliante Domino, in omnibus habeatis potestatem. Et ut haec donatio, a me facta, omni tempore firma
l.18 et inconvulsa valeat perdurare.
l.19 Signum [croix] Ghysile, nobilissima filia Pippini regis, qui hanc donatione fieri rogavit.
l.20 Signum [croix] Caroli, nobilissimi filii domni Caroli, precellentissimi regis.
l.21 Signum [croix] Pippini, nobilissimi filii domni Caroli, precellentissimi regis.
l.22 Signum [croix] Chlodoici, nobilissimi filii domni Caroli, praecellentissimi regis.
l.23 [chrisme] [notes_tironiennes] Vuineradus, cancellarius, jussus a praedicte domne Ghysele, scripsi et [subscripsi] [ruche_notes_tironiennes].
l.24 Data idus junii, anno XXXI et XXVI regnum domni nostri. Actum Aquis palatii. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 73-74, n° 99.

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 483-484, n° 319.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 42 (fac-similé).

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 16, p. 86-91, n° 636 (fac-similé p. 88-91).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2963 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2963»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2963/. Date de mise à jour : 29/03/12.