Paris, AN, K 7 n° 16
Numéro2961
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date20/12/797(fiabilité :édition)
LieuBruyères(lat :in Brogaria, ante basilica Sancti Viviani)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche460 mm
Largeur en haut240 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurComte Theudoaldus
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 unumquemque inparatum, ne sine aliquo boni operis respectu migret de seculo, nisi, dum suo jure et potestate consistit, praeparet sibi viam salutis
l.3 per quam ad aeternam valeat beatitudinem pervenire. Ideoque in Dei nomine, Theudaldus, comis, pro remedio animae meae et remissionem peccatorum meorum,
l.4 ut veniam in futuro consequi merear, cedo a die praesente, cessumque in perpetuum esse volo, atque de jure meo in jure et dominatione ecclesiae Sancti Dyonisii
l.5 martyris, ubi ipse praeciosus, cum suis sanctis sociis, quiescit humatus, vel Fardulfus donum Dei, abba ibidem rector praeesse videtur, res proprietatis meae,
l.6 cui vocabula sunt in Brogaria, seu et in alio loco in Bagerna, immoque et in tertio loco in Lis super fluvio Hissera, necnon et in quarto loco in Caugia super fluvio Tava,
l.7 scilicet et in quinto loco in Villariculo, sitas in pago Camliacinse, id sunt unacum mansis, domibus, superpositis, aedificiis, accolabus, mancipiis his nominibus:
l.8 Gautrude cum infantes septem, Erisma cum infantes quinque, Jungulfo cum infantes tres, Maurica cum infantes quattuor, Madalbertane
l.9 cum infantes duos, Vualdefreda cum infantes tres, Elissanna cum infante uno, Plictrude cum infantes quattuor, Beninga cum infantes
l.10 septem, Alictrudis cum infantes duos, Ladina cum infantes quinque, Izintrudis cum infantes tres, Leuttrude cum infantes sex,
l.11 Vuarentrudis cum infantes sex, item Alectrude cum infantes tres, Aldrada cum infantes tres, Deda cum infantes tres, Aldinga cum infante uno,
l.12 Unberta cum infantes duos, Ermina cum infante uno, Luba cum infante uno, Serena cum infante uno, Aldegilde cum infantes duos, Hildigera
l.13 cum infantes tres, item Ermina cum infantes tres, Autfreda cum infantes tres, Ermfreda cum infantes tres, Sirican cum infantes duos,
l.14 Gulfiane, item Gautrude, Albuid, Adelane, Ragamfredo, Airefredo, Sigebaldo, Framerico, Teudoino, Anafredo, Andefredo, Ermenario,
l.15 Adelaldo, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, tam de alode parentum meorum, quam de conparato, vel de qualibet
l.16 adtracto ad me noscitur pervenisse, preter duodecim mancipia, quod ad nostrum opus reservavimus; cetera omnia et ex omnibus, sicut dixi,
l.17 de jure meo in jure et dominatione vestra trado ad possedendum; et quicquid exinde vos aut auctores ipsius ecclesiae elegeritis faciendi, ex omnibus
l.18 habeatis licentiam, ita ut ab ac die habeatis, teneatis, possedeatis, vel quicquid exinde facere elegeritis, auxiliante Domino, in omnibus habeatis potestatem.
l.19 Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, qui contra hanc cessione ista, quem ego
l.20 spontanea voluntate fieri decrevi, venire aut eam infrangere temtaverit, inferat vobis unacum sociante fisco auro libras II, argento pondera VI,
l.21 coactus exsolvat, et quod repetit per nullisque ingeniis evindicare non valeat, sed presens cessio ista omni tempore firma et stabilis valeat perdurare,
l.22 stipulatione subnixa. Actum in Brogaria, ante basilica Sancti Viviani. Data XIII kalendas januarii, anno XXX Karolo rege.
l.23 Signum [croix] Theudaldo, comite, qui hanc cessione fieri rogavit. Haimardus sub[scripsi] [ruche_notes_tironiennes].
l.24 Signum [croix] Godalhardo. Signum [croix] Hardrado. Signum [croix] Agrado. Signum [croix] Hainrado. Signum [croix] Gisberto. Signum [croix] Theuderico.
l.25 Signum [croix] Adalgaudo. Signum [croix] Hispidito. Signum [croix] Vuigbaldo. Signum [croix] Frothardo. Signum [croix] Lantfredo. Signum [croix] Tancrado.
l.26 Signum [croix] Ermengario. Signum [croix] Odolardo. Signum [croix] Frodone. Signum [croix] Gislemaro. Signum [croix] Chlodaldo. Signum [croix] Gislehardo.
l.27 Signum [croix] Hunnaldo, vicario. Signum [croix] Hosfredo.
l.28 [chrisme] AUSTREGISELUS SCRIPSI ET S[UBSCRIPSI] [ruche].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 72, n° 97.
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 16, p. 96-99, n° 638 (fac-similé p. 97 et 99).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2961 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2961»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2961/. Date de mise à jour : 29/03/12.