Paris, AN, K 7 n° 8/1
Numéro2954
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date10/781(fiabilité :édition)
LieuHerstal(lat :Haristalio palatio publico)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche250 mm
Hauteur à droite270 mm
Largeur en haut570 mm
Largeur en bas610 mm
AuteurCharlemagne, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 inter se commutaverint, nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercimus et id in postmodum jure firmissimum mansurum esse credimus. Igitur conpertum sit omnium vestrorum magnitudini qualiter venerabilis vir Folradus, abba de monasterio Sancti Dionisii seu
l.3 archipresbyter atque Eufimia, abbatissa de monasterio superiore, que est constructus in honore sancti Petri infra muro Mettis civitate, pro oportunitate amborum partium res aliquas inter se commutasse. Unde et ipsas commutacionis bonorum hominum manibus roboratas in presenti ostendiderunt
l.4 relegendas, ubi cognovimus, qualiter dedit Eufimia abbatissa ad parte Folrado abbate unacum consensu ancillarum Dei ibidem consistencium locella dua infra pago Salninse, super fluvium Salona in conpendio, id sunt in Filicione curte seu in Victerneia curte, quantumcumque in ipsas curtis, fuit
l.5 racio sancti Petri, sub integritate et quicquid ad ipsa loca aspicit. Simile modo dedit Folradus abba ad parte Eufimiane abbatissa et illa congregacione sancti Petri res proprietatis sue in pago Scarponinse, in loco que dicitur Basigunde curte, quantumcumque cum Petrone episcopo Virduninse
l.6 seu et Annone abbate commutavit et quicquid ad ipso loco aspicere videtur, totum et ad integrum dedit a parte Eufimiane abbatissa. Sed pro integra firmitate petierunt ipse abbas et abbatissa celsitudini nostre, ut hoc per nostram auctoritatem confirmare
l.7 deberemus. Quorum peticionibus, gratanti animo, ita prestetisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo jubemus, ut, quicquid pars contullit parti aut econtra in conpensu recepit, inspectas ipsas commutationis, sicut per eas declaratur, ab ac die per hanc nostram auctoritatem
l.8 habendi, tenendi, dandi, commutandi vel quicquid exinde unusquisque, quod a pare suo accepit, ad profectum earundem ecclesiarum exercere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, ut neque a predicto abbate et abbatissa neque ab eorum successoribus ullum umquam
l.9 tempore ipsas commutacionis violentur. Unde duas confirmationis uno tenore conscriptas fieri jussimus, quas et manu propria firmavimus et de anulo nostro siggellare jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS [sceau]. [chrisme] VUIDOLAICUS AD VICEM RADONI SUBSCRIPSI [ruche] [Vuidolaicus invicem Radonis recognovi et subscripsi. Optolit Rado].
l.11 Data in mense octobris, anno XIIII et VIII regni nostri. Actum Haristalio palatio publico. In Dei nomine, feliciter.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 64, n° 83.
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 186-187, n° 136.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 29 (fac-similé).
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 16, p. 54-58, n° 628 (fac-similé p. 56-58).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2954 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2954»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2954/. Date de mise à jour : 29/03/12.