Paris, AN, K 5 n° 8

<< < / > >>

Numéro2930

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date23/09/768(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :in ipso monasterio Sancti Dionisii)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche227   mm

Hauteur à droite235   mm

Largeur en bas560   mm

AuteurPépin le Bref, roi des FRANCS

BénéficiaireFulrad, abbé  de  SAINT-DENIS

Regeste

Pépin, roi des Francs, confirme à son chapelain et archiprêtre Fulrad, abbé de Saint-Denis, de nouveaux biens donnés par Vuido, situés en Alsace et dans l'Ortenau.

Texte

l.1 [chrisme] PIPPINUS, REX FRANCORUM VIR INLUSTER, omnibus episcopis, abbatibus seu comitibus vel proceribus nostris atque missis a palatio nostro ubique discurrentibus. Et quia per Dei misericordiam regna terrae gubernare videmur, oportet ea in Dei nomine
l.2 indesinenter perpendere, quatenus illorum nostra propitiatio tueatur, quorum nobis sollicitudo commissa esse videtur, qualiter et illis, qui munimine indigent, defendamus atque recto tramite sustentemus. Nam in his praecipue honor noster indesinenter clarescere debet, qui non solum fidem inlaesam
l.3 erga nos in omnibus visi sunt custodisse, sed etiam assiduitatem servitii totis viribus in nobis non cessant inpendere. Et ideo recte esse censemus, ut qui talia exercere noscuntur et nostris temporibus vitam eorum faciant pacificam ducere et futuris jure firmissimo ea, quae a nobis concessa sunt, absque
l.4 inquietudine liberis potestatibus Christo praesule valeant in omnibus dominare. Quapropter dum pluribus noscitur esse conpertum, quatenus fideli Deo propitio nostro atque viro venerabili Fulrado, capellano nostro sive archypresbitero, ante hos dies advenienti causae laboris paericulum poene mortis constat eum fuisse connexum
l.5 et ideo tradens nobis res proprietatis suae, quas homo aliquus, nomine Vuido, eidem delegaverat, ut pro ejus anima ipsas res ad loca sanctorum confirmare deberemus. Sed quia subveniente divina misericordia in pristinam denuo restitutus est sanitatem, praedictas iterum res ipsius Fulrado visi fuimus tradedisse.
l.6 Sed verens ipse quasi per quodam temporis spatium pro cupiditatis amore homines aliqui ipsis praedictis rebus requerere vel pro ipsa causa ei calomniam generare deberent. Idcirco petiit celsitudinem nostram, ut pro ipsa traditione in id ipsum nostram praeceptionem deberemus generaliter confirmari,
l.7 quod et nos gratante animo ita praestetisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut praedictus vir venerabilis Fulradus, capellanus noster, ipsas res, quas memoratus Vuido ei tradedit, id est Ghermari, Audaldovillare, Ansulfishaim, Suntof, Grucinhaim, Ratbertovillare vel quic-
l.8-quid per ipsius Fulrado praecaria praedictus Vuido possedere videtur, quod nobis Fulradus tradedit cum omni integritate, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascois, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, pecunis, peculiis utriusque sexus gregis
l.9 cum pastoribus vel omni suppellectile, quantumcumque de paterno vel de materno seu undecumque ad ipso Vuidone legitimo ordine noscitur pervenisse, quicquid in Alsacense et in Mordenaugia habere visus est, totum et ad integrum, quod in ipsos pagos sua fuit possessio et Fulrado tradedit et ipse
l.10 et ipse nobis, ut supra diximus, in sua infirmitate tradedit atque nos denuo ipsius Fulrado tradedimus, ab hac die ex nostra munificentia licentiam habeat deinceps ipsas res habendi, tenendi, dandi, vindendi, conmutandi, etiam vel si pro Christi amore et suae animae remedium ipsas res ad loca
l.11 sanctorum delegare voluerit, ubicumque ei bene placitum fuerit, ex permisso nostro absque ullius judicis vel fisci inquietudine sive extra ipsius Vuidone haeredes refragatione liberam ac firmissimam praedictus Fulradus, capellanus noster sive archypresbiter, liberam ac firmissemam in omnibus de ipsis
l.12 rebus habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, subter eam firmavimus vel de anulo nostro sigillavimus.
l.13 Signum [croix] Pippino gloriosissimo rege.
l.14 [chrisme] Hitherius recognovi et subscripsi [ruche] [Hitherius subscripsi] [sceau]. Bene valeat.
l.15 Data nono kalendas octobris, anno XVII regni nostri. Actum in ipso monasterio Sancti Dionisii.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 49-50, n° 60.

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 37-38, n° 27.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 4 et 6 (fac-similé).

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 34-37, n° 602 (fac-similé p. 36-37).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2930 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2930»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2930/. Date de mise à jour : 29/03/12.