Paris, AN, K 5 n° 4/3
Numéro2928
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date30/10/759(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche245 mm
Hauteur à droite247 mm
Largeur en haut575 mm
Largeur en bas615 mm
AuteurPépin le Bref, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 anno octavo regni nostri, ubi nos ad universorum causas audiendas et recta judicia determinandum resederemus, ibi visi sunt interpellasse Gerardum, comitem, eo quod malo ordine recontendebat et retinebat teloneo infra Parisius ex navibus et pontis
l.3 volutaticos ac rotaticos, quem ab ipsa die missa sancto Dionisio semper ab antiquo accipiebant agentes sancti domni Dionisio. Unde praedictus Gerardus comes dedit in responsis, quod ipsum teloneum aliter non contendebat, nisi quomodo antecessores illius, qui comites fuerunt
l.4 ante illum, ita ipsum ad suam partem retinebat. Supradicti autem agentes sancti Dionisii ita contra eum intendebant et ostendebant praeceptum Dagoberti, regis, qualiter ipsum marcatum stabilisset in ipso pago et postea ipsum cum omnes teloneos ad
l.5 partem sancti Dionisii delegasset ac firmasset. Et ipse domnus rex Pippinus adfirmabat, quod semper a sua infantia ipsos teloneos partebus sancti Dionisii habere et colligere vidisset. Sed Gerardus, comes, hoc nullo modo consentiebat et tunc talem placitum statuerunt, ut
l.6 iterum simul ad noctes legitimas convenirent in eodem palatio et ante jamdictum domnum Pippinum ipsam intentionem difinire debuissent, sicut lex edocebat. Denique venientes jamdicti missi et advocati Sancti Dionisii, Adrulfus et Rotgarius, ad con-
l.7-dictum placitum quarto kalendas novembris tales testes ibi praesentaverunt, qui ipsos teloneos in Parisius acceperunt cum omni eorum integritate ad partem sancti Dionisii. Tunc illis judicatum fuit a Vuidone, Raulcone, Milone, Helmgaudo, Rothardo, Gislehario
l.8 vel reliquis quamplures seu et Vuicberto, comite palatii nostro, ut pars sancti Dionisii vel supradicti advocati hoc comprobare debuissent, quod et de praesenti visi sunt fecisse. Praedictus namque Gerardus, comes, ita dedit in responsis, quod aliter non volebat facere,
l.9 nisi quomodo lex erat et domno rege placebat ac suis fidelibus, qui ibi residebant. Unde et ipse Gerardus ex praedictos teloneos se exitum dixit coram eis. Quapropter tunc illis oportunum fuit et necessarium, ut talem notitiam ex hoc facto accipere debuissent,
l.10 ut ab hodierno tempore et die pars sancti Dionisii vel agentes ipsius de ipsos teloneos securi et quieti residere valerent, et sit inter ipsos in postmodum omni tempore quieta et subita causatio.
l.11 Signum [croix] gloriosissimo domno Pippino, rege.
l.12 [chrisme] Eius, jussus recognovit et subscripsit [ruche] [sceau].
l.13 Datum tertio kalendas novembris, anno suprascripto. In Dei nomine, feliciter.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 638, n° 57 bis.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 28-29, n° 21.
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 17-18, n° 12.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 3 (fac-similé).
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 26-29, n° 600 (fac-similé p. 28-29).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2928 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2928»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2928/. Date de mise à jour : 29/03/12.