Paris, AN, K 5 n° 4/1
Numéro2925
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date29/07/755(fiabilité :édition)
LieuCompiègne(lat :Compendio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche260 mm
Hauteur à droite268 mm
Largeur en haut480 mm
Largeur en bas490 mm
AuteurPépin le Bref, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 vel oportuna eis beneficia non diniare, sed ea, quae pro Dei intuetu sunt, ad effctum in Dei nomene mancepare. Iggitur cognuscat omnium fidelium Dei et nostrorum tam praesencium quam et futurorum sagacetas, quia nos pro Dei amore
l.3 et sancto Dionisie, specialis patroni nostri, ubi Folleradus, abbas et custor, praeesse dinuscitur, loco aleco in pago Vereduninse, quae apellatur Ad Munte Sancto Micaelo Arcangelo super fluvio Marsupiae, quem Vulfoaldus,
l.4 quondam pro sua vita nobis dedit pro eo, quod illo castello ibidem volebat aedificare ad nostros inemicos recipiendum, sicut comprolatum est, et ad Francorum judicium propter hoc missus fuit ad causas; sed Folleradus
l.5 abbas, vel ipsa congregacio sancto Dioninsio nobis deprecati sunt pro eo et suam vitam illi perdonavemus in Dei amore et domni Dioninsiae. Propteria, in nostra mercede et remedio animae domni genitoris nostri Karoli, donamus ipso
l.6 loco et castello ad monisterium Beati domni Dioninsiae, ubi enotriti fui[m]us, cum omnebus rebus ad se pertenentibus vel respicientebus, cum mancipia utriusque sexus et tam terris, domebus, aedificiis, vineis, silvis, pratis, pascois,
l.7 aquis aquarumve decursibus, movilibus et inmovilibus vel quicquid dici aut nomenari potest et cum ipsos cliricos, qui ibidem deservire viduntur. Adeo per praesentem praecepcionem nostram ordinamus et constetu-
l.8-imus, ut, sicut constat, quod nos per justiciam et lege Francorum ipso loco et castello adquesivimus in palacio nostro, ita nostris et futuris temporebus ipse abbas Folleradus atque successores sui vel ipsa con-
l.9-gregacio sancta memoratum locum haveant, teneant atque possediant ad ipsa sancta baselica in perpetuo, et ut eis melius semper delectet pro nos vel filios nostros seu pro stabilitate regni nostri atque Francorum
l.10 die noctuque incessanter orare vel Domini misericordia deprecare et, sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum tam in missas quam et peculiares eorum oracionibus ad sepolcrum ipsius sancti Dionisie
l.11 deveant recitare; et si adhoc aut in antea eorum in alic[o] loco oportunitatem invenire potuerimus, eis libente animo concedere volumus. Et ut haec autoretas vel praece[pcio] nostra quod nobis postulaverunt circa
l.12 ipsa sancta casa Dei proficiat et evis et futuris temporebus inconvulsa vel firma deveat permanere, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro inpressione signare jussimus.
l.13 Signum [croix] gloriosissimo domno Pippino, rege. [chrisme] Ejus, jussus recognovit et subscripsi [ruche] [sceau].
l.14 Datum quarto kalendas augustas, anno quarto regni nostri, Compendio. In Dei nomene, feliciter. Amen.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 47-48, n° 56.
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 12-13, n° 8.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 2 (fac-similé).
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 22-25, n° 599 (fac-similé p. 24-25).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2925 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2925»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2925/. Date de mise à jour : 29/03/12.